Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


VICTOR PAPA

VICTOR PAPA

Oriundus fuit Victor ex Africa Punica seu Carthaginensi, quae ceterum facta erat patria Latinitatis Christianae in primis operâ Tertulliani et Minucii Felicis. Ergo nihil mirum, si Victor habetur primus papa, qui Latine scriberet. Ecclesiam Romanam ille rexit ab anno centum undenonagesimo usque ad duodeducentesimum uel undeducentesimum (189-198/199). Pertinet ad numerum eorum pontificum, qui post Petrum et Clementem (90-101) maxime asseruerunt uniuersalem primatum episcopi Romae eumque non solum honorificum, sed etiam effectiuum siue iurisdictionalem.

Victor illud monstrauit soluens quaestionem de die Dominici transitus (pascha) celebrando. Cum enim omnis fere ecclesia localis adoptauisset morem Romano-Alexandrinum paschae recolendae primo die Dominico post uernam lunam plenam seu post diem quartum decimum Hebraici mensis Nisan, Christiani in Asia minore siue Anatolia (hodierna Turcia) celebrabant illam eodem die, quo Iudaei, scilicet quarto mensis Nisan, nullâ ratione habita de die, quo festum occurrebat.

Iam medio saeculo ante Polycarpus, Smyrnensis episcopus (Ismir), de hac re collocutus erat cum papa Aniceto, sed illis non contigit conuenire de die communi. Nunc autem Victor decreuit rem soluere praecipiens episcopis Asiatibus conformari cum more totius Ecclesiae; quod si non fecissent, fore ut excommunicarentur. Quoniam illi obstinate se gerebant, iuxta praeuia monita a Victore separati sunt a communione Polycrates episcopus Ephesinus aliique praesules Asiates. Nonnulae tamen communitates Asiaticae in sua consuetudine perseuerauerunt usque ad generale Concilium Nicaenum (Iznik, 325), in quo statutum est, ut pascha celebraretur primo die Dominico post uernam lunam plenam, itaque ut uniuersim adoptaretur antiquus mos Romano-Alexandrinus.

Tunc autem temporis Romam ad Victorem vox perlata est Irenaei, qui Lugduni quidem (Lyon) ad flumen Rodanum sedem habebat episcopalem, sed ipse erat Graecus, oriundus e regione Smyrnae in Asia isque discipulus Polycarpi episcopi. Irenaeus putauit sibi esse intercedendum apud papam pro Asiatibus suis conterraneis. Quod comiter fecit indicans controuersiam de die paschae colendae non pertinere ad rem dogmaticam, quae requirit consensum generalem, sed ad liturgiam, in qua inde ab initio multae ortae erant consuetudines.

Hic autem interuentus Irenaei nullatenus mutauit eius perpetuam certitudinem de praeeminentia Romani episcopi, quod ex duobus capitibus memorabile est: in primis ideo, quod Irenaeus per magistrum suum Polycarpum Smyrnensem attingebat ad uiuam uocem Ioannis apostoli; deinde quod ille ortus erat ex Asia, quae unâ cum Ponto, Syria, Thracia saeculorum decursu non raro obsistebat primatui Romae, praesertim postquam Constantinus imperii caput locauit Byzantii ad Bosphorum, condens Nouam Romam seu Constantinopolim.

Irenaeus ceterum in suo principali opere, cui titulus Adversus haereses sollemniter declarat omnibus ecclesiis particularibus necesse esse conuenire cum Romana, in qua potissimum seruata est apostolorum Traditio. – Tempore Victoris praeter Irenaeum, qui scribebat Graece, in Africa Latina floruit etiam maior theologus nomine Tertullianus. Qui, cum iam annis octoginta saeculi II magistraliter exposuisset doctrinam de Trinitate et Incarnatione – duobus tribusue saeculis praecedens Graecos –, dilucide asseruit etiam primatum Romanum et apud sacram Scripturam locum praecipuum Traditionis.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 12/08/2009 06h29


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca