Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


GREGORIVS VII PAPA

GREGORIVS VII PAPA

Baptismale nomen Gregorii VII idque prorsus Germanicum seu Longobardicum fuit Hildebrandus. Is natus est in Italiae regione Etrusca (Tuscia) meridiana circa annum millesimum vigesimum (1020). Adulescens vitam monasticam amplexus est in Romano claustro in monte Coelio, postea vero transiit in Benedictinum claustrum Cluniacense (Cluny) in Francia, quod praecipuum erat fulcrum restaurandae Ecclesiae, id est eius liberandae morbo triplici: episcopis designandis a principibus saecularibus (investitura), emendis dignitatibus ecclesiasticis (Simonia), concubinatu cleri.

Cum in synodo Sutriana (1046) impulsu Germanorum regis Henrici III papa Gregorius VI depositus est et in exsilium pulsus Coloniam Agrippinam (Köln), Hildebrandus papam illuc comitatus est ac mansit cum eo. Romana sede autem vacante, Hildebrandus ut novit Henrico regi fore gratum, si Romae succederet Bruno episcopus Tullensis (Toul) in Francia, hunc magnopere hortatus est, ut electionem acciperet. Qui annuit et re ipsa electus est a cardinalibus, nomen sibi assumens Leonis IX, cuius quidem auctoritate agens cardinalis legatus Hubertus a Silva Candida excommunicaturus erat furentem patriarcham Byzantinum Michaelem Caerullarium die sexto decimo mensis Iulii anno millesimo quinquagesimo quarto (16 VII 1054).

Romam autem e Francia comitatus est illum Hildebrandus, qui Romanis adeo placuit, ut – Leone mortuo anno 1054 – illi vellent eum utique successorem. Is tamen renuit et in Germaniam se contulit eo consilio, ut Henrico regi persuaderet favendam esse electionem Gebhardi episcopi Eystettensis (Eichstätt). Qui re ipsa Romae electus est et innotuit sub nomine Victoris II. Sequens tamen papa Stephanus IX, noscens eximias virtutes Hildebrandi, iussit Romanos iurare se electuros esse eius successorem non prius quam Hildebrandus – qui tunc legatus papae degebat in Germania – Romam esset reversus. Quod ita factum est post multa turbamina.

Humilis monachus Hildebrandus gente Longobardus, qui fuerat adiutor ac consultor quinque paparum, ipse ad sedem Petri electus est die vigesimo secundo mensis Aprilis anno millesimo septuagesimo tertio (22 IV 1073), quo die nomen sibi assumpsit Gregorii VII, volens vestigia sequi eius, quem annis viginti septem antea depositum voluerat comitari in exsilium Germanicum. Pontifex autem factus censuit Ecclesiam sibi restaurandam esse in spiritu Cluniacensi seu liberandam investiturâ, Simoniâ, concubinatu. Difficillima erat pars prima sive investitura, qua de re tensio magna orta est inter papam et imperatorem Henricum IV, qui contra illum adiuvabatur ab episcopis Germaniae et Franciae. Illa consummata est humili deprecatione Henrici facta ad ducissae Matildae castellum Canossae in media Italia.

Pax tamen illa, facta hiberno die duodetrigesimo mensis Ianuarii anno millesimo septuagesimo septimo (28 I 1077), non diu perstitit ob resistentes Henrici fautores cum saeculares tum episcopos: qua de causa Gregorius mense Martio 1080 Henricum denuo excommunicavit. Ille cum in Italiam descendisset, occupavit urbem Romam praeter arcem sancti [Michaelis] Angeli, quo Gregorius confugerat. Ei venerunt auxilio Normanni, tunc domini Italiae meridianae, qui papam cum liberavissent periculo, comitati sunt Salernum. Illic mortuus est die vigesimo quinto mensis Maii anno millesimo octingentesimo quinto (25 V 1085).

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 07/11/2010 14h57


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca