Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


LEO III PAPA

LEO III PAPA

Iam medio quidem saeculo VIII papa Stephanus, deficiente Byzantii adiutorio contra Longobardos Italiae, uerterat se ad Germanicam gentem Francorum, a quibus – iterum a semet coronato illorum illegitimo seu non Merouingio rege Pipino Heristal – obtinuerat amicale foedus et promissionem de protegendo patrimonio sancti Petri, quod exeunte saeculo VI institutum erat a Gregorio papa.

Profundam hanc mutationem Leo III uelut sigillauit agens cum Pipini filio rege Carolo, cuius iura protectoris non solum agnouit paulo post suam electionem, sed etiam non dubitauit eius succursum quaerere, cum mense Aprili anno undeoctingentesimo (799) coniectus in uincula inter tumultus in Vrbe, iuuantibus amicis effugit ac sese contulit Paderbornam (Paderborn), ubi a rege sollemniter receptus est. Tunc autem temporis Carolus erat rex etiam Longobardorum siue Italiae post illorum cladem Ticinensem (Pavia) factam anno septingentesimo septuagesimo quarto (774).

Cum autem anno octingentesimo (800) Carolus cum exercitu descendisset Romam et tumultuum instigatores pacauisset, Leo papa – etiam ad gratias illi referendas – ipso die Natiuitatis Domini illum in basilica Petrina proclamauit coronauitque Romanum imperatorem, itaque restituit in Occidente eam lineam imperialem, quae exstincta erat anno quadringentesimo septuagesimo quarto (476). Carolus igitur, saltem de iure, constitutus est supra omnes reges mundi Latini seu ritus Romani et adaequatus imperatori orientali, quod tamen indignationem suscitauit in Byzantio. Ex illo tempore dignitas imperialis inter Latinos pendebat solum e beneplacito Romani pontificis et Romae tantum poterat fieri coronatio.

Leo III non minus clarus est sollicitudine de tuenda fide catholica, imprimis damnatione adoptionismi duorum episcoporum in Hispania Gothorum – iuxta quem Dominus Iesus esset filius Dei adoptiuus, non naturalis –, sed etiam de Vrbe ac populo Romano, quia multas restaurauit ecclesias. Aream uero transtiberinam circum basilicam Petrinam, quae manens extra muros exponebatur uastatoribus, muro cinxit condens id, quod hucusque uocatur Ciuitas Leonina (Citta Leonina).

Eximium , quin etiam nimium erat obsequium Leonis erga regem Carolum, cui non solum miserat litteras de sua electione, sed etiam claues sepulcri sancti Petri ac uexillum Vrbis, hortans illum, ut mitteret legatum ad obtinendum a senatu Romano iuramentum obedientiae, quin etiam, ut primum Carolo imposuit coronam imperialem, genuflectens eum honoratus est; quod in Byzantio quidem esset intelligibile, sed in rebus gestis Occidentis unicum atque inauditum est.

Si huius obsequii ratio habetur, mirum – tametsi laudabile – potest haberi eundem pontificem anno octingentesimo decimo (810) Carolo obstitisse, cum ille uellet uniuersali symbolo fidei apponi uocem ‘Filioque’ relatiue ad processionem sancti Spiritus. Leo doctrinam quidem confirmauit, sed noluit tangere symbolum, ne Graecis uideretur Latinos mutauisse fidem. – Mortuus est die duodecimo mensis Iunii anno octingentesimo sexto decimo (12 VI 816).

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM -Editum fuit 20/05/2010 10h00


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca