Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!
Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"
Sanctus Georgius martyr
Sanctus Georgius martyr
Die XXIII mensis Aprilis celebratur sanctus Georgius martyr, quem pictores et sculptores ut equitem hasta draconem interficientem et puellae indefensae vitam servantem effingere soliti sunt. Sed sanctus Georgius minime inventionis fructus fuit.
In Cappadocia ortus, miles fuit Romanus mirae fortitudinis, quam ob rem Diocletiano imperatori dilectissimus, cuius iussu Ecclesia tam crudeliter vexabatur, ut omnes Christiani capti mortis damnarentur. Georgius, ad fidem Christianam conversus, imperatorem adiit et acriter feritatis increpuit; protinus militiam deseruit ideoque diu excruciatus et demum Lyddae, apud Palaestinos, capite obtruncatus est.
Narrationes de vita sancti Georgi in "Fabula Aurea" leguntur. Draconem apud Silenam, oppidum Libyae, plures milites occidere frustra conati erant: nam monstrum cotidie binas oves vorare solitus erat aut puellas, pecore deficiente. Cum Georgius, illac iter faciens, filiam principis dracone devorandam esse cognovit, ipse equitans bestiam adortus hastae singulo ictu interfecit. Posthac miram orationem ante oppidi incolas habuit, qua ad Christi fidem omnes conversi sunt, et ingentem mercedem ab rege sibi donatam pauperibus donavit: inde equo vectus abiit.
Sancti Georgi cultus a saeculo decimo p. C. n. diffundi coepit, sub cuius patrocinio plurimae nationes se posuerunt, sicut Canada, Anglia, Germania, Lusitania, Melita et Lithuania, itemque nonnullae urbes.
Scripsit Herimannus Novocomensis -Editum fuit 23/04/2008 12h06