Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (

SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)

Pater misericordiarum et luminum tam larga benedictione praevenit fratrem Franciscum, ut – sicut ex vitae eius decursu luculenter apparet – non solum e mundialibus tenebris eum educeret in lucem, sed etiam perfectis efficeret virtutum praerogativis et meritis celebrem, nec non praeclaris circa eum crucis ostensis arcanis demonstraret illustrem. Is enim de valle Spoletana partibus, e civitate Assisii, trahens originem, primum Ioannes vocatus a matre, postea Franciscus a patre, nominationis quidem paternae vocabulum tenuit, sed etiam rem materni nominis non reliquit. Licet enim inter vanos fuerit hominum filios iuvenili aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in pecunia et aerariis.

Inerat enim iuveni Francisco divinitus indita cum lenitate mansuetudinis quaedam ad pauperes miseratio liberalis, quae cum illo ab infantia crescens, tanta cor eius benignitate replevit, ut iam evangelii non surdus auditor, sibi proponeret omni se petenti tribuere, maxime si amorem Dei allegaret. In ipso enim iuventutis flore, cum firma se Domino sponsione constrinxisset, se numquam – si possibile esset – negaturum esse adiutorium petentibus pro amore Domini, non modo promissum tam nobile usque ad mortem servare non destitit, sed etiam ad copiosiora in Deum dilectionis et gratiae incrementa pervenit. Quamvis autem hic iugiter in corde eius divini amoris vigeret igniculus, tamen ignorabat adhuc adulescens, curis terrenis implicitus, allocutionis caelestis arcanum, donec – facta manu Domini super eum – et castigatus erat exterius prolixi languoris gravedine et clarificatus interius unctione Sancti Spiritus.

Corporeis viribus utcumque resumptis menteque mutata in melius, cum militem quendam nobilem quidem genere, sed inopem rebus, obvium insperato habuisset occursu, generosi Regis et pauperis Christi memor effectus, tanta est erga virum pietate permotus, ut decentia, quae sibi de novo paraverat, indumenta deponeret illumque protinus, se nudato, vestiret. Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, Christus, pro cuius amore militi egeno subvenerat, dignativa ei revelatione monstravit palatium speciosum et magnum cum armis militaribus crucis signaculo munitis; quae omnia promisit eius fore propria eiusque militum, si crucis vexillum assumpsisset fortiter. Ex illo tempore a pubblicae negotiationis tumultu se subtrahens, solitaria loca quaerebat, amica moerentibus; in quibus vacaret contemplationi et praeci, qua sibi perfectionis semitam a Domino postularet ostendi.

Quodam enim die, cum sic elongatus oraret, apparuit ei Christus Iesus veluti cruci affixus, ei tam efficaciter ingerens illud evangelicum: „Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me” (Mt 16,24), ut mentem eius intrinsecus et incendio dilectionis adureret et absinthio compassionis impleret.

Hanc enim contuenti visionem liquefacta est anima eius, sed etiam memoria passionis Christi visceribus cordis eius adeo impressa medullitus, ut et crucifixi Domini plagas oculis mentis interius quasi iugiter cerneret et vix exterius a lacrimosis gemitibus continere valeret. Ergo cum iam pro dilectione Christi Iesu omnem substantiam domus suae quasi nihil reputas despiceret, aerarium sentiebat se repperisse absconditum ac simul pretiosum margaritae fulgorem; quorum desiderio tractus, sua disponebat cuncta distrahere divoque mercandi modo negotiationem mundanam mutare in evangelicam.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 03/01/2016 13h56


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca