Saturni die 17 mensis Octobris 2026

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


CYRILLVS IEROSOLYMITANVS

CYRILLVS IEROSOLYMITANVS

Quoniam e scriptis Cyrilli patet illum cognovisse Ierosolymam quemadmodum fuerat ante Christianam aetatem – quam imperator Constantinus in Oriente instituit anno trecentesimo vigesimo sexto (326) post orientalem suum collegam Licinium devictum ad fretum Bosphorum –, ille videtur natus esse Ierosolymae circa annum 315. Iuvenis triginta annorum, cum peregisset curriculum institutionis cum litterariae tum biblicae, sacerdos ordinatus est a Ierosolymitano episcopo Maximo.

Tunc autem Ecclesia in Oriente, imprimis vero in Syria et Palaestina, regebatur ab Arianis episcopis. Cum enim alibi in Asia Minore sive Anatolia (hodierna Turcia) praevalerent semi-Ariani sub formula homoi-oúsios, iuxta quam Christus est Patri similis secundum essentiam, in Syria et Palaestina nonnulli quidem episcopi erant extremi Ariani, docentes Illum esse anhómoion – dissimilem Patri, plures tamen sequebantur mitiorem regulam Constantii imperatoris, quae sonabat hómoios seu similis Patri.

Primas totius Palaestinae erat episcopus Caesareae Maritimae, quamquam a concilio Nicaeno Ierosolymae tributus illic erat primatus honoris ob relicta vestigia Domini Iesu Christi. Acacius igitur, episopus Caesariensis, qui anno 350, una cum Patrophilo episcopo Scytopolitano, traditur consecravisse Cyrillum episcopum Ierosolymitanum, iure pollens iurisdictionis metropolitanae, voluit inspicere, quomodo res se haberent in urbe Ierosolyma et circum eam. Cyrillus tamen hoc fieri passus non est, quapropter ab Acacio sede pulsus ob solam hanc resistentiam, idque specie dissipatorum Ecclesiae bonorum, et non discordiae in confitenda fide.

Eadem igitur fuit Cyrilli sententia, cum exsul iret in Asiam Minorem. Illic tamen appropinquavit semi-Arianae formulae homoi-oúsios, quae contra dogma Nicaenum de Filio homo-ousíô tô Patrí – consubstantiali Patri propagabatur ducibus Basilio episcopo Ancyrano (Ankara) et Georgio Laodiceno. Cyrillus illi adhaesit anno trecentesimo undesexagesimo (359) in concilio Ancyrano.

Post mortem Constantii, qui favebat formulae hómoios (similis), Cyrillus diu non potuit sedem suam recipere ob Acacianos strenue obsistentes. Cum hoc illi contigisset, diu manere non potuit, quoniam anno autem 367, edicto novi imperatoris Valentis denuo pulsus est in exsilium, in quo mansurus erat annos undecim, quoad Valens bello Gothico occisus est ad Adrianopolim (Edirne) in Thracia. Successor eius designatus est Theodosius origine Latinus e Hispania, isque – sicut omnes fere Latini – strenuus confessor Nicaeni ‘consubstantialis (homo-oúsios)’, qui tamen indulsit divulgatae in Oriente formulae homoi-oúsios. Cyrillus igitur potuit redire Ierosolymam, cuius diecesim rexit annos quattuor, nam mortuus est annos natus unum et sptuaginta.

Non est dubium, quin ille in rebus gestis multo minus valuisset, nisi anno trecentesimo duodequinquagesimo (348), sacerdos itaque nondum episcopus, ad catechumenos ponuntiavisset duodeviginti Sermones baptismales de praecipuis fidei veritatibus et quinque Introductorios in priora sacramenta. Illi quidem documento sunt Cyrillianae arti oratoriae et paedagogicae, sed carent sub aspectu doctrinae, quia tunc ille nondum pervenerat ad communiorem formulam Orientalium.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 28/09/2010 22h53


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca
Compteur Journalier 27 283 (17/10/2026)