Martis die 6 mensis Octobris 2026

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.IX)

IX. Dicebat eis: ‘Vere dico vobis: Sunt quidam e hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute’.

2 Post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos solos seorsum in montem excelsum. Transfiguratus est coram illis;

3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.

4 Apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.

5 Respondens Petrus dicit Iesu: ‘Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum’.

6 Nesciebat enim, quid responderet; erant enim exterriti.

7 Facta est nubes obumbrans eos, et venit vox e nube: ‘Hic est Filius meus dilectus; auditote illum’.

8 Statim circumspicati, neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.

9 Descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui narrarent ea, quae viderant, nisi cum Filius hominis resurrexisset e mortuis.

10 Verbum [hoc] continuerunt apud se, conquirentes, quid esset illud: ‘resurrexisse e mortuis’.

11 Interrogabant eum dicentes: ‘Cur itaque dicunt scribae primum oportere Eliam venire?’.

12 Ille vero dixit eis: ‘Elias quidem, cum venerit primum, restituet omnia – et quomodo scriptum est super Filio hominis, eum multa esse passurum et iri contemptum? –,

13 sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicuti scriptum est de illo’.

14 Cum venissent ad discipulos, vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.

15 Statim omnis populus, cum vidisset eum, stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.

16 Interrogavit eos: ‘Cur inter vos conquiritis?’.

17 Respondit ei unus e turba: ‘Magister, attuli ad te filium meum habentem spiritum mutum;

18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, sed non potuerunt’.

19 Qui respondens eis dicit: ‘O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me’.

20 Attulerunt illum ad eum. Cum vidisset illum, spiritus, statim conturbavit eum; et [ille] cum cedidisset in terram, volutabatur spumans.

21 Interrogavit patrem eius: ‘Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?’. Ille vero dixit: ‘Ab infantia;

22 et frequenter eum iecit etiam in ignem et in aquas, ut perderet eum; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri’.

23 Iesus autem dixit illi: ‘‹Si potes!›. Omnia [sunt] possibilia credenti’.

24 Statim pater pueri, cum exclamavisset, dicebat: ‘Credo; adiuvato incredulitatem meam’.

25 Cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens ei: ‘Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ex eo et amplius in eum ne introieris’.

26 Cum clamavisset et multum discerpsisset eum, exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: ‘Mortuus est!’.

27 Iesus tamen, prehensa manu eius elevavit eum; et surrexit.

28 Cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: ‘Quare nos non potuimus eicere eum?’.

29 Dixit eis: ‘Hoc genus nulla re potest exire nisi oratione’.

30 Inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.

31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: ‘Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget’.

32 Illi vero ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

33 Venerunt Capharnaum; et cum domi esset, interrogabat eos: ‘Quid in via tractabatis?’.

34 Illi vero tacebant, nam inter se in via disputaverant, quis [eorum] esset maximus.

35 Cum sedisset, vocavit Duodecim et dicit eis: ‘Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister’.

36 Cum sumpsiset puerum, statuit eum in medio eorum, et amplexus eum, dixit illis:

37 ‘Qui unum ex huiusmodi pueris susceperit in nomine meo, is me suscipit; et qui me susceperit, is non me suscipit, sed eum qui misit me’.

38 Dixit illi Ioannes: ‘Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos’.

39 Iesus vero dixit: ‘Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciet virtutem in nomine meo et poterit cito mihi maledicere;

40 qui enim non est adversum nos, is pro nobis est.

41 Qui enim potum dederit vobis poculum aquae hoc nomine quod Christi estis, vere dico vobis: Non perdet mercedem suam.

42 Qui corruperit unum ex his pusillis credentibus in me, melius sit ei, ut circumdatur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

43 Si corrumpat te manus tua, abscide illam: melius est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inexstinguibilem.

(44) 45 Si pes tuus corrumpat te, amputa illum: melius est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in Gehennam.

(46) 47 Si oculus tuus corrumpat te, eice eum: melius est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam,

48 ubi ‹vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur›;

49 omnis enim [homo] igne salietur.

50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, quo illud condietis? Habetote in vobis sal et pacem inter vos habetote’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM -Editum fuit 02/10/2017 12h46


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
IOSAPHAT KVNCEWICZ
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca
Compteur Journalier 27 23 (06/10/2026)