Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


SCRIPTA BENEDICTI HUCULAK OFM

Frater Benedictus Huculak OFM multa in Ephemeridem scripsit de vitis sanctorum, de aliisque rebus biblicis, et etiam versionem Latinam suam (magis "classicam") composuit evangeliorum secundum Marcum et Lucam, sub rubricis "Sanctus" et "Scholastica". Ecce "Sanctus 1"

 


IOSAPHAT KVNCEWICZ

IOSAPHAT KVNCEWICZ

Ioannes (postea Iosaphat) Kuncewicz natione quidem Ruthenus, sed civis Polonus, natus est anno fere millesimo quinquagesimo octogesimo (1580) Vladimiriae in urbe regionis nomine Volynia, quae iam ineunte saeculo XIV, rege Casimiro Magno, facta erat pars Regni Poloniae.

Ioanni iam adulescentulo valde cordi fuit unitas Ecclesiae Christi, cuius imaginem perlibenter videbat in inconsutili illa tunica Christi, quam ne milites quidem sub Eius cruce voluerant dividere, sed miserant sortem, cuinam eorum obtingeret tota. Ne imaginari quidem potuit ille iuvenis, qua benevolentia cum eo Dominus ageret, qui utique illo tempore spatium parabat reviviscendae catholicae rei orientali. Quae in Byzantio rupta erat quidem ineunte saeculo XI operâ patriarchae Carullarii, novi Photii (s. IX), sed in occidentali Russia Kiioviensi (Kijów) seu Ruthenia, permanserat usque ad saeculum XIII, imprimis operâ metropolitanorum natione Slavorum, non Graecorum, qui non defuerant.

Re quidem vera tempus erat propitium, quod anno millesimo quingentesimo nonagesimo sexto (1596) episcopi Rutheni – ducibus Michaële Rahosa et Hypatio Pociej – in Re Publica utriusque Nationis, Polonae et Lithuanae, unionem restitutuerunt cum Sede Romana iuxta regulas celebris Concilii Florentini (1439), seu retinentes integros ritus Graecos celebrandos in Cyrillo-Methodiana lingua Slavica, sed etiam usum cantandae Constantinopolitanae professionis fidei (381) sine voce ‘Filioque [procedit Sanctus Spiritus]’, quamquam hanc doctrinam plene agnoscebant.

Ioannes cum Vladimiriâ Vilnam (Wilno) deveniset iuxta desiderium patris, ut illic initiaretur mercaturae exercendae, mox ratus est non fore mercaturam id, quod ab eo quaereret Dominus. Consiliis aliquot sacerdotum Latinorum seu Polonorum confortatus, imprimis sodalium Societatis Iesu, sensit se attrahi ad vitam monasticam. Ergo ingressus est Vilnense monasterium Basilianum sanctae Trinitatis, nomen assumens Iosaphat.

Eius operâ claustrum illud mox factum est fulcrum Unionis fovendae ac roborandae tota in Lithuania, Russia Alba (Białoruś), Volynia, Podolia, sed etiam in Ucraina seu Rei Publicae regione extrema – quemadmodum Hispaniae Extremadura –, quae consistebat tribus tantum districtibus: Kiioviensi, Czernihoviensi (Czernihów), Braclaviensi (Bracław), sed permeabatur saepe crudeli vi cosacorum (nomen est Turcicum) seu fugitivorum vel delinquentium oriundorum e pluribus terris.

Nihil igitur est mirum, quod desiderio metropolitae Velamini Rutski, successoris Hypatii Pociej, factus est Iosaphat abbas illius monasterii celeberrimi, et paulo post archiepiscopus Polociensis (Połock). Tam fuit sincere ardens pro unione simulque humilis et benevolus etiam erga adversarios, ut permulti orientales disiuncti statuerent amplecti Unionem. Quod tamen adeo permovit disiunctos – praesertim postquam Theophanes legatus patriarchae Constantinopolitani clam restituerat in Re Publica Poloniae et Lithuaniae praesules disiunctos, parallelos legitimis episcopis unitis –, ut subdole agentes illum crudeliter occiderent, cum visitaret Graeco-catholicam cathedram Vitebscianam (Witebsk), die duodecimo mensis Novembris anno millesimo sexagesimo vigesimo tertio (12 XI 1623), itaque annos natus quadraginta tres. Eius sanguis tamen effecit, ut mox fere omnes orientales in Re Publica Unionem amplecterentur.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM -Editum fuit 13/06/2011 08h17


EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XXIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XXI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XIV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XVII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XVI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XV)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap. XIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.XI)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (X)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.IX)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (VIII)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.7)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.6)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (V)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (4)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.2)
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.1)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.16)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.15)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.14)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (CAP.13)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.12)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (cap.11)
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM (capitulum 9)

EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
LITTERAE AD TIMOTHEUM PRIORES
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (XI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (X)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IX)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VII)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (VI)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (V)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (IV)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (III)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM (II)
SANCTI FRANCISCI ITINERARIVM
SANCTVS FRANCISCVS (XXV)
SANCTUS FRANCISCUS (XXIV)
SANCTVS FRANCISCVS [XXIII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXII]
SANCTVS FRANCISCVS [XXI]
DE VITA SANCTI FRANCISCI
SANCTUS FRANCISCUS (XIX)
Sanctus Franciscus (XVIII)
Sanctus Franciscus (XVII)
Vita sancti Francisci
Vita sancti Francisci
Sancti Francisci vita
Biographia sancti Francisci (13)
SANCTVS FRANCISCVS (12)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
De sancto Francisco (9)
SANCTVS FRANCISCVS (8)
SANCTVS FRANCISCVS iuxta 'Floretum'
SANCTVS FRANCISCVS (6)
SANCTVS FRANCISCVS (5)
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS
SANCTVS FRANCISCVS (2)
SANCTVS FRANCISCVS
Pius V Papa
Fidelis Suevus
PATRICIVS HIBERNICVS
MARCELLVS ROMANVS
AMBROSIVS MEDIOLANENSIS
Franciscus Borgias
STEPHANVS HVNGARORVM REX
BLASIVS ARMENVS
GEORGIUS EQUES
GERTRVDIS SAXONA
FAVSTINA KOWALSKA
Anselmus Cantuariensis
Dorothea Cappadox
PHILIPPVS NERIVS
MARCVS EVANGELISTA
Hieronymus
TERESIA BENEDICTA A CRVCE
Boethius
HILARIVS PICTAVIENSIS
GREGORIVS VII
Petrus Chrysologus
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
Augustinus alter
Frater Nicolaus
Papa Cornelius
Fabianus papa
Iosephus Sebastianus Pelczar
Leo III
Editha Angla
Catharina Sveta
Gregorius Magnus
Venceslaus Bohemus
Sancta Philomena
Miles Expeditus
Eustathius Antiochenus
Hubertus Leodiensis
Sancta Ludmila Bohema
Thomas Morus
Thomas Anglonormannus
Alcuinus Anglus
Beda Venerabilis
Victor Papa
Ferdinandus Castellanus
Carolus Boromeus
Bonifatius Anglus
Sancta Agnes Assisiensis
Nilus Roscianus
Margarita Scotica
Leo Magnus
Ephraem Syrus
Nicolaus Myranus
Heduigis regina Poloniae
Benedictus Francus
Sanctus Georgius martyr
Ludovicus Tolosianus
Ioannes a Deo
Ioanna Valesia
Sanctus Antonius abbas
Leopoldus Babenbergensis
Margarita Cortonensis
Saba abbas
Petrus Rauennas
Teresia Abulensis
Ioannes Cassianus
Angela Mericia
Ludovicus IX rex
Helena Augusta
Rosa Limana
Hormisdas Latinus
Ioannes Chrysostomus
Margarita Burgunda
Olympia Constantinopolitana
Genovefa Franca