Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


DISTICHA CAECILIANA

Caecila Koch Monasteriensis solebat disticha scribere ET RECITARE de variis rebus nuperrime gestis. Placet eam denuo auscultare.

 


Disticha Iulia 2006

Disticha Iulia MMVI

Quomodo primi proavi Aegyptiorum antiquorum ante VIII milia annorum ex Sahara, antea pluviis frequentibus fertili, tunc autem caelo mutato arescente, immigraverint in Aegyptum, antea nimis humidam palustremque, tunc autem caelo aridiore iam habitabilem (cf. „Scientias")

In vasto latoque sedet sub vesperum ad ignem
grex hominum campo parvus et esuriens;
iuxta stant casulae factae ex ramis foliisque,
et pecus in saeptis fame balat miserum.
Non nisi in hanc noctem sunt saepta structa casaeque;
mane capras homines in nova pascua agent.
Algida dum crescunt fugiente crepuscula Sole
et tremulae flammae luce micante nitent,
mentibus en homines permulta atque anxia volvunt,
nam dudum his terris nulla cadit pluvia.
Iam quocumque gregem compellunt, inveniuntur
non fontes homini, gramina non pecori;
arida sed ventis rapidis agitatur harena
Sole sub ardenti, arboribusque comae
desunt nudatis, albescunt ossa ferarum.
Quo iam se vertant, ne pereant, homines?
Ecce inqquit quidam iuvenis: „Non dicitur illis
in terris, ex quis incipiente die
igneus exit Sol, fluvius vel maximus esse?
Illic lymphae homini, gramina erunt pecori!
Illic vivemus! Mulgentur denique caprae,
lac non deficiet, caseus inde fiet!"
Auscultant omnes taciti. De flumine certe
audivere illo: dicitur eius aqua
tempore, quo nobis paucas fert exiguasque
iam pluvias ventus, effluere e fluvio,
iam nullam ut cernas terram; lacus omnia facta.
Quam felix terra est esurientibus! At …
nonne est daemonibus multus infesta malisque?
Non paludibus ex pessima Febris ibi
noctu clam surgit volitatque per aera pernix
quaerens, quem iugulet? Non dominus fluvii
fertur dente leonis terribilis Crocodilus?
Solis ibi terra est, qui deus est vehemens;
iam multos deus hic validos fortesque necavit
aestu sive siti. Est locus horribilis!
Haec taciti volvunt animis, metuunt cupiuntque.
Cana gravisque annis denique surgit anus:
„Audite haec, iuvenes, quae olim narrare parentes
de his campis, quos nunc incolimus, soliti.
Daemonibus loca subdita multis letiferisque;
non silice in nuda gutta fuit pluviae.
Timebant homines eadem loca tunc vehementer,
in quos venit post imber et herba nova,
et silice in nuda mox iam virentia prata
arbusta et crescunt, ponit homoque metum.
Sic quondam proavi venere in pascua nostra,
per quae nunc capras nos et oves agimus.
Non in perpetuum vexantur daemone terrae!
Libera daemonibus forsan et illa loca
iam quandoque fient? Iam Febris rarior illic
aethera pervolat, et carminibus magicis
avertetur? Quin salvis forte et Crocodilus,
suppliciter si oras, incolere illa loca
permittet nobis? Agite experiamur, amici!"
Mane novo Nilum Sole oriente petunt.
Iside prognatos se dicebant Pharaones;
Haec, lector, vero Isis erat mulier.

-Primum editum fuit 04/08/2006 16h31


Profectae de profectura
Disticha Augusta MMIX
Disticha Iulia MMIX
DISTICHA IUNIA MMIX
DISTICHA MAIA MMIX
DISTICHA MARTIA MMIX
Disticha Februaria MMIX
Disticha Ianuaria 2009
Disticha Ianuaria 2008
Disticha decembria 2007
Disticha Novembria 2007
Disticha octobria 2007
Disticha Septembria 2007
Disticha Augusta MMVII
Disticha Iulia MMVII
Disticha Iunia MMVII
Disticha Maia 2007
Disticha Aprilia 2007
Disticha Martia 2007
Disticha Februaria MMVII
Disticha Ianuaria MMVII
Disticha Decembria anno 2006
Disticha Novembria 2006
Disticha Octobria 2006
Disticha Septembria 2006
Disticha Augusta 2006
Disdicha Iunia 2006
Disticha Maia 2006
Disticha Aprilia 2006
Disticha Martia 2006
Disticha Februaria 2006
Disticha Ianuaria 2006
Disticha Decembria 2005
Disticha Novembria 2005
Disticha Octobria 2005
Disticha septembria 2005