Martis die 16 mensis Julii 2024

VETERA

Hic nonnulla olim publicata in versionibus anterioribus Ephemeridis reponemus ut facilius reperiantur a lectoribus.
Infeliciter, nonnulae litterae et alia signa typographica non bene agnoscuntur in novo systemate et sufficiuntur signo � . Ignoscite!


DISTICHA CAECILIANA

Caecila Koch Monasteriensis solebat disticha scribere ET RECITARE de variis rebus nuperrime gestis. Placet eam denuo auscultare.

 


Disticha Decembria 2005

Libera, nuntius hic pergratus pervolat orbem,

De Susanna Osthoff, archaeologo Germana in Iracia capta rursusque liberata (cf. Nuntios)

"Salva est", nuntius hic pergratus pervolat orbem,
"salva Susanna, eia, est, libera et incolumis!"
Gaudent in patria materque paterque Susannae
germana atque soror. Civibus illa tamen
Germanis quantum placeat servata Susanna,
quid de illa credant, lector, ubique leges:
"Quid? Non hoc temere voluit petere ipsa periclum?
Cur totiens monita stulta manebat ibi?"
- "Laudandast potius, quae tanta pericla subibat
adiutura homines." Carpitur illa tamen:
"Multa laborabant sed, servaretur ut illa,
summatesque viri ipsaque et Angela dux.
Forsitan et Germano – nostro! - est aere redempta.
Num pro tanta opera grata Susanna fuit?
Civis nostra diu iam Germana esse nolebat,
vivebatque procul, nupserat immo Arabi,
assecla est Mahometi…" - "Haec num vitia censes?"
- "Non sunt vitia, sed …" - "Quid ‘sed’?" - "Arabs mulier
cur servanda est nostris opibus aereque nostro?
Cum genitoribus haec cumque sorore sua
iam dudum non conveniebat. Denique alendam
gnatam quin etiam tradidit illa aliis!"
- "Tradidit. Hoc fateor. Sed censes destituendam
sub cultro, impia quae est vivere visa suis
et Germana parum? Num vita dignior ille,
hic minus est dignus? Eximia o pietas!"
- "Immodice tamen auxilio utitur: ecce reverti
vult in terram illam! Quanta superbia! Vix
cum est erepta periclo, in quod temere ipsa ruebat,
nunc iterumne ruat? Quis iuvet hanc iterum?"
- "Macte, Susanna, animo! Redit haec, non territa cedit
saevitiis, at redit, adiuvet ut miseros!"
Iudicium causae tibi, lector care, relinquo.
Magnanima an socors illa Susanna fuit?

-Primum editum fuit 04/01/2006 13h11


Profectae de profectura
Disticha Augusta MMIX
Disticha Iulia MMIX
DISTICHA IUNIA MMIX
DISTICHA MAIA MMIX
DISTICHA MARTIA MMIX
Disticha Februaria MMIX
Disticha Ianuaria 2009
Disticha Ianuaria 2008
Disticha decembria 2007
Disticha Novembria 2007
Disticha octobria 2007
Disticha Septembria 2007
Disticha Augusta MMVII
Disticha Iulia MMVII
Disticha Iunia MMVII
Disticha Maia 2007
Disticha Aprilia 2007
Disticha Martia 2007
Disticha Februaria MMVII
Disticha Ianuaria MMVII
Disticha Decembria anno 2006
Disticha Novembria 2006
Disticha Octobria 2006
Disticha Septembria 2006
Disticha Augusta 2006
Disticha Iulia 2006
Disdicha Iunia 2006
Disticha Maia 2006
Disticha Aprilia 2006
Disticha Martia 2006
Disticha Februaria 2006
Disticha Ianuaria 2006
Disticha Novembria 2005
Disticha Octobria 2005
Disticha septembria 2005