Veneris die 26 mensis Julii 2024

POESIS

De columbis albis

Agmen columbarum
volitat super oliveta
pacemque circum profundit.
Currunt pueri laeti
palmarum olivarumque
tenentes ramos.
Fixa, arbor distorquet
truncum suum
naturam mutantem salutat.
Non senescit, viva, confixa
nihil fructibus suis nocet.
Saxa retinent radices eius
et solidiorem faciunt
terram nostram.
In exspectatione stat
columbarum albarum,
signum est pacis et amoris.


scripsit Johannes Teresi


Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...