Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

Astrum, quod magis resplendes...

Astrum, quod magis resplendes,
e longinquo venis,
velut aurum luces in obscuritate.
Luminosae distantiae leves fiunt imagines,
invicem pulsanti vita praeditae.
Parvulum ut granum
in infinitatem te proicis.
Paludamentum ornat caeruleum
stellarum pulvis,
variis sortem unicuique coloribus pingit.

Astrum, in trama caerulea tu cubas,
res opertum inicis humanas,
quas interrogans adspicis;
pro bono iura promovere vis,
haud sine simplicitate.
“In universa re – dicis - sola sumus
sparsaque, brevitatis angore capta!”
At nullum nomen tibi est,
an exstes adhuc nescio.

En! Mirabile visu!
Media innumera ines corpora,
totum nudum, proh dolor,
fugaci temporis fragmento voraturum.

scripsit Johannes Teresi


De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva
Mare stellarum