«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Instante terroris
tempestatisque suspenso.
Confusae imagines
una cum fremitu irrumpunt rei corruentis.
Dein factum est.
Vitae succedit mors,
omnia aufert, crudelissima.
Pons ille qui iter coniungebat,
qui, fragilis, ultra fines
vitas ducebat,
iam non est.
Juvenes, sponsae, pueri
omnes dilapsi sunt, Fato oblati.
Sunt lacrimae rerum!
Pluvia
corda superstitia supertegit,
quae, incredula,
territa,
adhuc pulsant.
Somnium frangitur;
immanis dolor resonat;
aquae fluminis et ripae
obscurae tristesque factae
luctu omnia heu implent.
scripsit Johannes Teresi
Summi semitas quaeramus artificis
Amor tacitus
Qui natus est Redemptor
David Stella
Imagines
Dies Natalis Romae
Tempus quid sit
Verba mea effluvia facta sunt
Autumno
Ad limites boni malique
Tota Eclipsis
Arundinea canistra
Candida ut lilium anima tua!
Metamorphosis
Diluvium mythologicum
Recordationes in sacco servatae
In caelo libertas
Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!