Martis die 25 mensis Junii 2024

POESIS

Lux fiet tunc

Macra sunt verba, vix effusa,
dein clamata contra caelum
nudum et intellectu difficile,
aptum, eheu, ad vitam
solum comprimendam
fragilem et incertam.
Verba, versus facta,
vento eripiuntur,
per labyrinthum
divagantur vacuum et infinitum
temporis.
Parvuli quidam,
inter obscuritatem vagantes et lucem,
nisi eadem terunt.
Parvuli, et longinqui,
ipsi alieni a se, ab aliis,
sine duce, per tenebras errant.
Ex tenebris tamen verborum
structura nascitur insignium.
Lux fiet tunc, et verbum nitebit divinum,
et novus noctem dies expellet,
et aeternum semper renovatum
in incertum tandem dominabitur.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum