Martis die 16 mensis Julii 2024

POESIS

Columbae pacem deducunt

In Australi terra die configitur
semen aliquod latum vento.
Levis pluvia glebas mollit, frontes puerorum
amplectitur arbores sol floresque.
Arbuscula incerta crescit illuc,
multos odores expandit et vitae aperit
magnam ramorum vim.
Anni transeunt, viridis coma eius manet, quae,
quamquam vento turbata, autumno fructos dat.
Agmen columbarum volitat super oliveta
pacemque circum profundit.
Currunt pueri laeti
palmarum olivarumque tenentes ramos.
Fixa, arbor distorquet truncum suum:
naturam mutantem salutat.
Non senescit, viva, confixa,
nihil fructibus suis nocet.
Saxa retinent radices eius et solidiorem
faciunt terram nostram.
Circa eum mehercle die arbores caesae sunt
pagus natus est cum pontibus viisque,
semina terramque operiens.
Sola oliva dolet, modo rerum novo conglutinatur,
cum arbores vicinae dilapsae sint,
cum exemplar facta sit.
Hodie superest florida coma;
signum est pacis et amoris,
in exspectatione stat columbarum albarum.


scripsit Johannes Teresi


Iuppiter ex alta Olympica sede
De fortitudine mentis
Summi semitas quaeramus artificis
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Lumina perennia iaculantia ex undis
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis