Martis die 25 mensis Junii 2024

POESIS

Lumina perennia iaculantia ex undis

Celer de colle, et elatus mare advolat Phoenix.
Se antiquissimae voces cogunt in chorum.
Se de altis columnis mittunt sonitui mixtae venti.
Sonantes per anfractus Daedalus currit,
arenosos per tumulos vestimenti pinnas perdit.
Citharae sonu comitatur, dulcissimoque cantu;
dum candidae nubes in aquas salsas solvuntur, pervolitat, eas frangens sole moriente.
Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa irrepunt, veterumque viridem olivarum in comam.
Stellae a diis pinguntur, Fatique itinera.
Subita musica templis extollitur,
in hominem singulares metus infundit, in artem spiritum mirabilem insufflat.
Se tandem in columnis abdit Daedalus, divinam Junonis maiestatem admiratur
Herculisque magnitudinem, eius feritatem.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit, totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.
Paulo post cessat pluvia,
roscidum in caelum occurrit sol,
velut pons, venustate structus perenni, apparet Iris,
se terram inter caelumque ponit, se terret.
Iuppiter, ex alta Olympica sede,
nautarum audit preces,
eorum se palmae ad illum vertentes.
Omnia in natura placantur, tempestas sponte sedatur,
iussum Castori Pollucique statim datur:
«Agite! - clamat - nautas mari ex imo eripite!
Naves sursum iam submersuras eicite!»
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.


scripsit Johannes Teresi


Summi semitas quaeramus artificis
Columbae pacem deducunt
Mothiae et Marettimi insulae
Angelus Niger
Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum