Lunae die 20 mensis Maii 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

Tripudia scotica altium terrarum

In eadem serie popularium artium, en vobis tripudia scotica altium terrarum (Highlands dances). Praecepta horum chorarum constituta fuerunt saeculis XIX et XX ut disciplinis athleticis potius quam ludicrarum artibus. Utuntur magnopere ab adolescentulis; praesertim a puellis.
In tria genera dividuntur: "Highland dances" ipsae, "national dances" et "character dances".
"Highlandiae" saltationes saepe oriuntur e tripudiis bellicis olim a viribus exercitatis.
Ecce saltatio quae "Fling" nominatur. saltatrices salire et nere debent in eodem loco stricte manentes. In hac pellicula Pauperes condiciones videmus in quibus hae blandae puellae suam artem exercere debent (ventus et tonitralis altavox).

Hic est tripudium "gladiorum". Saltatrices primum circum et deinde inter gladios saltare debent et prorsus citius. 

Et hic alius chorus dicitur "reel". Hic pressius "strathpeys and half tulloch". Tulloch est qoddam "reel" ubi saltatores se alterutrum tenent arma ad vertendum...

Nunc de "national dance" agitur. Indumenta, ut videre potestis, differunt ab illis tripudiarum "montanorum"; magis "muliebris" sunt. Ecce "Blue Bonnets":

Et deinde, ecce exemplum generis "character dance" ubi Scoti proximos suos Hibernos irrident. Imitantur Hybernenses iratae mulieres vehementer expectantes maritos suos qui aliquantulum ebrii e taberna redeunt.

Ac concludendum, Ecce exempla eadem rei, liberiore forma:

Scripsit Albinus Emporitanus


TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS