Martis die 16 mensis Julii 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

BREIZH IZEL...

...Sive Britannia inferior vel "Britonizans" et ejus mores festives...

Ut coepi in prima symbola de "villancicis" Baeticis, pergam in illustrationem "artium popularium" quae mihi placent.

Nunc pauca de Celtis dicam, generaliter, et de Celtis Aremoricanis praesertim.
Personae "nubeculatae" Asterix et Obelix late vulgatae sunt ut generosissimis defensoribus Galliae aeternae adversus invasores Romanos. Verum tamen est hanc defensionem satis debilem fuisse adeo ut NEMINI horum superborum Gallorum venit in mentem parvum glossarium vel grammaticam Linguae suae venerabilissimae conscribere ad posteritatem. Nunc fere NIHIL scimus de lingua istorum Gallorum nisi "indirecte" ex nominibus locorum vel ex paucissima a Romanis referta.
Ut Praesidens Mao Tse Tung solebat dicere: "piscis semper putrescit ex capite". Maxima pars "optimatum" Gallorum, sicut iste Majestix, statim in partes invasorum transierunt. Hoc saepe accidit in Historia (ac nostris in temporibus) in orbe terrarum...

Et nostris in temporibus in parvis provinciis "celticis", optimates jamdudum has venerabiles linguas avitorum repudiaverunt et linguas dominorum (anglica vel francogallica) ferventer ascicerunt...
Olim, puerulus apud avos meos, semper britonice loqui audiebam. FERE OMNES Britonice loquebantur. Hodie, FERE NUNQUAM britonice loquentes audio. QUIDNAM ACCIDERIT HIS ULTIMIS 50 ANNIS. Partim supra respondi...
Nonnulli juvenes tamen fortiter procurant has antiquas linguas resuscitare... Gratias eis!


Nunc ad rem ipsam:
Breviter: Linguae Celticae hodiernae dividuntur in duos ramos: Linguae Gaelicae (praecipue illae Hiberniae et Scottiae) et Britonicae (illae Cumbriae et Armoricae, lingua enim Cornica s. XVIII extincta est).
De omnibus his linguis etiam aliquando loquemur, sed nunc agitur de lingua avitum meorum et de ejus traditione musicali!
Armorica sive Britannia Minor etiam dividitur in duas partes: Britannia Superior et Inferior. De hac ultima hic agitur. Britannia inferior etiam dicitur "britonizans" quia ibi Britonice loquebantur...

Bene notae sunt "festou-noz" (festae vesperales sive nocturnae) Armoricanae ubi homines saltant sub modis musicis plus minusve traditionalibus. Ibi omnes generes praebuntur: Saltationes (Fisel, gavoten, Fanch, Plinn, etc,) cum bombard et biniou (tibia et utricularia) vel cum "kan ha diskan" (duos cantores vices variantes). En exempla:

hae saltationes vel potius trepidationes mihi non videnbantur elegantissimae sed vetula vicina mea me recordavit in illis temporibus eos rusticos sculponeatos fuisse, unde hic modus saltandi. Non enim ita venuste, expediteque saltare poterant cum his gravibus calceamentis ligneis ac si leviter calceati fuissent. Fragor tot sculponeorum crepitantium in solum ET INTER SE magnus erat et cantores fortissima voce hoc tumulto praevalere debebant: ambo comes alternative cantabant et animam recipiebant unde hic modus canendi qui britonnice dicitur "kan ha diskan" (hodie sine sculponeis et cum microphonis est alia res...):

Olim agricultores solebant post messes ita festive gaudere et in vico avorum meorum, Guiscriff, anno 1929, post messes duos juvenes cantilenam a se compositam canerunt titulatam "Son ar Chistr" (cantus sicerae) quae hodie bene nota est in fere "toto orbe terrarum" (quod significat: in Europa). E.g.: In Ruthenia Alba (Belarus):

"Ev chistr 'ta Laou rak chistr zo mad! Lon-la... 
Ur blank! Ur blank ar chopinad!...
Ar chistr zo graet 'vit bout evet, Lon-la...
Hag ar merc'hed 'vit bout karet...etc."

"Bibe siceram Guilelme! Nam sicera bona est!
Sextarius denario uno! Denario uno!
Sicera bibenda est, Lon-la
Et puellae diligendae! etc."

Alan Stivel (et nonnulli alii) hoc patrimonium resuscitavit in annis 1970, more "Woodstockiano". Hic cum Nolwenn Leroy canent "Tri Martolod":

Tres juvenes nautae per ventos adducti ad Terram Novam (https://la.wikipedia.org/wiki/Terra_Nova), ubi quamdam famulam viderunt non omnino incognitam...
"Ubinam jam convenimus?"
- "Namnete, in macello, mi Domine! Ubi promisisti me uxorem ducere... etc."

Et praeter tot haec humilia et festiva, sunt etiam "Gwerziou", id est longae neniae de quadam tragoedia historica vel fabulosa...
E.g.: "Gwerz ker Is" ubi agitur de submersione urbis Ys sub aquis maris culpa Ehed filiae regis Gradlon qui a Diabolo seducta ei dedit claves cataractarum quibus retinebantur aquae maris. Sanctus Gwenole, amicus regis, urbem parcere non valuit sed cum rege effugerunt dum Ehed, derelicta a Diabolo suo, in clade periit...
Nullam eheu! vere bonam versionem invenire potui. Auscultamus tamen haec ab "Al Loar 'Gan":

...vel haec a Yann-fanch Kemener:

Ne quid nimis!! Care lector, satis dixi ut ipse investigare possis si libet.

Scripsit Albinus Emporitanus


Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
DE "VILLANCICIS" BAETICIS