TANGO
Traditio musicalis rioplatensis et saltatio clarissima.Haec saltatio clarissima est in toto Orbe Terrarum. Et ut rem inducam, lepidam vobis praebeo pelliculam francogallicam. Nonnullos subtitulos addidi, ut dialogi breves interpretarentur, et magnopere ut tituli modorum musicorum quos orchestra canit indicarentur. In hac "milonga", tot hi Lugdunenses videntur capti esse magna ardore erga hanc pulcherrimam saltationem!
________________________
Tango natus est in suburbiis popularibus Bonaerensibus ubi alia saltatio iam exercebatur: "Milonga", quae nomen suum dedit loco ubi homines ad saltandum convenire solent. Milonga est saltatio magis vivida et laeta. Tango autem est tardior, gravior, tristior vel etiam interdum "irrisior". Variis influentiis est imbutus (Gauchos Pampae, immigrantes e diversis Mundi partibus, et sane a variis aliis culturis musicalibus Americae Australis). Quisdam autem (wokistae) insulse volunt in ea radices africanas reperire. An vestigia Africana hic vel illic insint, hoc non mutat quod Tango natus est in urbe Europaeissima omnium urbium Americae Australis. Hic in viis regionis bonaerensis "La Boca": (Tango: "La Rayuela" - Julio De Caro - 1926).
________________________
Tango est etiam ingens patrimonium musicale et poeticum. Innumerabiles poetae et musici hanc artem illustraverunt. Inter alia: Evaristo Carriego, Osvaldo Pugliese, Enrique Santos Discépolo, Juan d'Arienzo, Aníbal Troilo. Carlos di Sarli, Libertad Lamarque. Astor Piazzolla. Carlos Gardel, et multi alii... ad hoc illustrandum, saltatores vidente, auscultemus hunc tango repletum nostalgiae horum temporum "heroïcorum" maximae gloriae hujus artis in cauponis viae "Corrientes": CAFÉ DOMINGUEZ (Angel d'Agostino - 1955).
________________________
Tango constat ex innumerabilibus melodiis et carminibus pulcherrimis, et etiam (scilicet) SALTATUR. De saltatione uberrissima hic agitur: saltatio improvisa ubi continuo saltatores efficiunt series "figurarum" inter quas nominare possumus "salida", "ocho adelante", "ocho atras", "parada", "pasada", "sanguchito", "barrida", "sacada adelante", "sacada atras", "calecitas", "volcada", "ganchos", "castigadas", "carreteo", "giros", media luna", "ocho cortado", "lapiz", "cuñita", "enganches", "sentadas", "colgadas", "voleo", etc., etc., etc.... In Interrete multos "tutoriales" invenietis.
Sodalitates amatorum saepe invitant saltatores professionales ut demonstrent artem suam. En vobis Celina Rotundo et Hugo Patyn. Tango: "Gallo Ciego" (Agustin Bardi) cum orchestra Solo Tango:____________________________
...Vel etiam Hic magnificus tango c. t. "Bahia Blanca" (Carlos Di Sarli - 1941). Saltant Juana Sepulveda & "Chicho" Frumboli... Bella et Bestia....
________________________
Ad concludendum fruamur calida sensualitate hujus lepidissimae musicae cum hac "orchesta" (ut dicunt Bonaerenses) Romantica Milonguera. (Poema - Eduardo Bianco & Mario Melfi - 1925):
________________________
Scripsit Albinus Emporitanus
LLORONA