Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

DE "VILLANCICIS" BAETICIS

Festum Nativitatis Domini appropinquat! Ubique in orbe christiano ferventer praeparatur hic eventus et ubique audiuntur cantici et alii modi musici Natalici. Nonnulli bene noti sunt in toto orbe terrarum. Sunt autem, proprii cujusdam regionis, qui ignoti sunt alibi.
Videamus (et auscultamus) quomodo celebrant Nativitatem in Andalusia (olim Baetica).
Solent convenire in "patios" domorum vel in vias et plateas et una canere carmina natalicia vel popularia. Tales conjunctiones saepe vocantur "zambombas". Zambomba est enim quoddam tympanum cauli arundineo instructum quo vibrationes emittuntur frictionibus manuum madidum. Magnopere utitur in tempore Natalicio et metonymice nomen suum dedit his congregationibus praecipue in urbe Jerez de la Frontera.
Hic est parvum exemplum: Juvenes canunt varias cantilenas (quae Hispanice "Villancicos" nuncupantur). Agitur de vico suo Jereziano (San Francisco, area ubi multi sunt Gitani), de Sancto Joseph cunarias cantante ad infantem Jesus dum Maria pannos lavat, de quodam carbonario ingenuo et tandem de juvene nauta qui in aqua demersus fortiter resistit tot temptationibus Diaboli:

Gitanus quidam praeclarus nomine Joseph (José) Merce cantat villancicum "gloriae" ubi agitur de difficile additu Joseph Mariaeque in Bethleem...

Hic, Maria Jose Santiago, cum choro, cantat "Su Carita Divina":

...Quod etiam cantavit in Urbe Vaticana coram Papa Francisco.

Hi villancici notissimi qui vocantur "Campanilleros" interpretantur in studio stationis televisificae andalusae a variis "optimatibus" ex orbiculo "showbizz". Iterum Joseph Merce videbimus...

Haec hactenus! Si plus scire vultis de his "villancicis" Baeticis, multum ipse invenietis!
Haec tamen ultima: Aliquid de hac Domina caeca nomine "La Niña de la Puebla" qui olim populares fecit hos "campanilleros":

Scripsit Albinus Emporitanus


Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...