Martis die 16 mensis Julii 2024

SOCIALIA

DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT

Genus quoddam viget musicae popularis quod his paucis decenniis in Meridiana Corea maxime enituit et equidem extra eam, in terris praesertim Asiae orientalis. Vocatur hoc genus musicae Coreanae “K-pop” de Anglico nomine ad Coream significandam adhibito, quod “Korea” scribitur, et musica populari. Cantores exteri quoque tamen, id est non Coreani, in eiusmodi gregibus florescere possunt.

Nunc grex huius generis musici femininus exstat –nam nuper sic innotuit– non nisi mulieribus constans ex terris exteris oriundis quae in Corea Meridiana et habitant et pro societate quadam theatrali Coreana in publicum prodeuntes cantant simulque saltant. Nomina cantatricum huic gregi in praesenti ascriptarum, quae singulae annum aetatis agunt inter vicesimum et tricesimum, in fautorum usum aptata sunt. Ecca: Kim Fatou (extra scaenas Fatou Samba), quae e Senegalia est oriunda sed apud Belgas diu vixit; NVee (Florentia Alena), e Civitatibus Americae Foederatis; Gabi (Gabriela), e Brasilia; Sriya (Shreya), ex India. Nomen autem gregis, cum in principio (anno bismillesimo undecimo) Rania esset, ab anno saeculi vicesimo est Blackswan, quae Anglica vox “cycnus niger” interpretatur, quamquam multi in gregis circulo sint qui Cygnus potius scribant, nam hoc ipsum verbum Latinum titulum praebuit cantricum selectioni, musicae ac saltatoriae formationi, sermonis Coreani doctrinae necnon probationibus. Novis gregis cantatricibus probatio de lingua Coreana quoque fuit subeunda, quod Sriya et Gabi, omnium natu minimae, proximo anno, bismillesimo vicesimo nempe altero, ambae fecerunt.

Ut ampliore mentis intuitu rem tractem, multa sunt centena puellarum adulescentulorumque qui, vix a ludicris suis erepti immo ludicra sua carissima nonnumquam secum ferentes, ex aliis Asiae eoae plagis, velut ex Iaponia et ex Sinis, e cetera Asia et e reliquis orbis partibus in Coream Meridianam se conferant ad musicam institutionem modernam Coreanam capessendam ut tandem Deo volente seligantur ut sodales fiant gregis cuiusvis Austrocoreani musicae popularis celebritatemque consequantur. Innumeris vero difficultatibus laborant discipuli artis musicae Coreanae, advenae potissimum, qui gloriam aut gloriolam suam in huiusmodi gregibus cantando et saltando adipisci velint. Si enim talis magnae mercaturae artifices fieri cupiant, ad cultum Coreanum se accommodent oportet, quod difficilius eis est qui a terris finitimis ac proximis non veniant. Necesse est videlicet homines secundum eorum dignitatem atque aetatem alloqui per varios quasi sermonis gradus; nefas est pedes calceatos super sedilia ponere; poplites alternis genibus imponere aut crura quolibet pacto conserere item non licet, nisi forte coram intimis solis sedeatur... ut non dicam de sescentis capitis summissionibus ad reverentiam exhibendam faciendis.

Fit quoquo modo ut ex hac provincia aliquantillum lasciva, quae ad melodias lepidas et ad formas venustas attinet, cogitationes maioris momenti interdum oriantur. His quinque sexve lustris, tamquam magna artis scaenicae ac musicae Coreanae exstet unda, cultus Coreanus Meridianus longe lateque diffusus est, quae res, “hallyu” vulgo appellata, ad modos non solum musicos sed etiam vestiendi, inter alia, et ad artem coquinariam pertinet (ferculum enim salsorum ac conditorum necnon fermentatorum holerum, cui nomen apud Coreanos est “kimci”, magnopere in Asia orientali et alibi gustatur). Multae autem sunt pelliculae Austrocoreanae et theatrales et televisivae quae per orbem vulgantur. Ambigitur tamen utrum genus mundializationis vere Asiaticum iam exstiterit; nam, nisi forte cultu civili Asiatico homines extra Asiam quoque passim fruantur imbuanturque, negare nequimus mundializationem e farina consistere plerumque Occidentali, quod et in spectaculis Cygni Nigri sermone Anglico haud raro usurpato apparet. Ceterum Corea Meridiana est terra dimidiata, cum non nisi innaturaliter in Meridionalem et Septentrionalem Corea divisa sit. Arbitrantur vero multi incrementum ac diffusionem artium Coreanarum, etsi Meridianarum tantum, Coreae unificationem iuvare posse; quod dubitare licet, cum causae maioris ponderis politicae rem in contrarium inclinent. Haec minime impediunt quin Corea Meridiana, etiamsi non amplissima, quoad aliquot saltem humanitatis provincias in mutante Asia (etenim India habitatorum numero Sinas nuper superando primum hac in re locum toto orbe terrarum est assecuta), quasi toti fere orbi Coream universam repraesentet, medulla fieri possit culturae Asiaticae orientalis, nisi forte, sicut in aqua bulla, unda Coreana brevi dissolvatur.

Cum non paucas membrorum mutationes Cygnus Niger cantatricibus Coreanis adhuc praesentibus sit passus, videndum est quam diu hodierna omnino peregrina gregis compositio sit perseveratura. In hoc levitatis campo, qui praegravis quidem est permultis utriusque sexus iuvenibus, res leves sane fieri solent fortunaeque obnoxiae. Sunt tamen “signa temporum” diiudicanda –quo vel graviorem notam concludens inducam– iuvatque Coreae in huius temporis mundo partes considerare. Diem Ecclesia Catholica Mundialem Iuventutis proximum Seuli, in urbe Coreae Meridianae principe, anno bismillesimo vicesimo septimo celebrabit. Occasio ea erit Coreae totius totiusque Asiae “vocationem” pendendi.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 05/10/2023 16h55


IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM
CAMBOSIA QUINQUE ET VIGINTI ANNIS POST POLPOTI MORTEM
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT
NUPTIAE PRAEMATURAE