Martis die 16 mensis Julii 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"

Pentecostes tempus est quibusdam peregrinationibus: Carnotensi, in Gallia, Częstochowa in Polonia, seu ... El Rocio in Andalusia.

Ad Pentecosten (hoc anno 2023, 28 Maii.), plus quam decies centena milia hominum diversis viis utuntur ex omnibus partibus Baeticae (et Mundi) quae confluunt in quatuor tramites per arenas, bosques et paludes usque ad hoc oppidulum "El Rocio", quod reliquo anni fere vacuum est. Maxima pars peregrinantium una cum fraternitate sua ambulant, circum plaustrum argenteum aureumque, Imaginem Virginis ferens et quod dicitur "Simpecao" (Sine pecato).
Fertur enim quemdam venatorem, XVIo saeculo, statuam Beatae Virginis invenisse in cava arboris, 17km a vico Almonte, in mediis paludibus. Statuit illam ad Almontem secum portare, sed cum in via aliquantulum quiescere voluerit, statua IPSA redivit in locum suum. Quo miraculo venator et aliis Almontenses intellexerunt Illam ibi manere velle et cultum abhinc institum est in hoc loco ad Hanc "Albam Palomam", "Reginam Paludum", "Virginem Rocianam"... Et qui magis similis esse videtur Artemisiae illae Ephesiae quam uxori cujusdam tignarii Nazareni...

Ecce parvae recensiones Anglice:

Pauca francogallice:

Et haec italice cum quodam equite italo qui peregrinationem fecit una cum fraternitate Rocianae (de la Condesa) - ex interno! :

Hoc die 25 Maii 2023 pleraeque fraternitates iam proficiscerunt et in viis Rocieris ambulant, ut actualitates televisificae referunt:

...Quaedam per jam duas fere septimanas. Illa Matritensis, exempli gratia, abhinc XII dies profecta est. Malacae hebdomadam:

In via, "romeri" (peregrinantes), secundum itinerem suum, Aut transeunt flumen Guadalquivir ingente portitore, aut vado transeunt amnem Quemam, quo neophyti baptizantur in his aquis (hic cum fraternitate Cordubensi):

In hoc vado etiam orant et hymnas cantant quae dicuntur "salve rociera". Unaquaque fraternitas suam habet. Clarissima omnium est illa "del Olé" quae cantata fuit in funeribus reginae Fabiolae Belgarum. Sed et illa fraternitatis Sevillae pulcherrima est.
"Salva me! Rocio, salva me!":

Et nunc plura de "El Rocio" ipsi invenire poteritis.
ET SI VOBIS OCCASIO ALIQUANDO DATA SIT IN TEMPORIBUS PENTECOSTES, NE DESIDERETIS!!!

Scripsit Albinus Emporitanus


Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS