Jovis die 16 mensis Januarii 2025

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

LA JOTA

De saltatione regina Hispaniae

Cum ageretur de musica saltationeque Hispanae, multi statim evocent "Flamenco". Flamenco est quaedam traditio Hispaniae Meridionalis in toto orbe terrarum notissima, sed non est praecipua traditio musicalis Hispaniae.
In major parte Hispaniae, genus  musicum late vulgatum est "LA JOTA", et omnia ab ea derivata velut "fandango", etc.

Alia genera modorum musicorum et saltandi sunt ut "sardana" in Catalunia et nonnulla alia, de quibus in futuro loquemur, sed "La Jota" est, sine dubio, et in diversis suis expressionibus, saltatio regina Hispaniae. Varias formas habet secundum regiones. Exempla:

In Vetera Castilla adhuc viget ut in hac celebratione plus minusve religiosa:

Nonne belli sunt!?

Interdum videre possumus praeter citharas classicas vel hispanicas alii esse fides qui hispanice dicuntur "laud" vel "banduria" (pro minoribus et acutioribus).

Hic in SIBERIA. Longe absumus ab immensitatibus frigoribus Russiae. Siberia est etiam nomen cujusdam provinciae Extremadurae:

Jotae etiam cum tibiis utricularibus caneri possunt, ut fit in Asturiis, Cantabria, Gallaecia, etc.
Hic in Gallaecia, quibusdam in nuptiis, in medio cementerii. Tot cellae quadratae in prospectu sunt tumbae. Ita defuncti, una cum viventes, concelebrant prosperitates nepotum.:

Sed Jota notissima venustissimaque Hispaniae est, sine dubio, illa Aragonensa! Hic Sarragozae (Olim "Caesaraugusta"), juxta Ecclesiam Cathedralem Virginis Pilae:

Frequentia horum juvenum est res vere mirifica! Vivant et prosperant Aragonenses!!!

Iterum loquemur de his omnibus sed nunc finiemus cum quodam "fandango" castellano quod saltant robustes viri Castellani puellaeque venustae in quadam pergula Toletana unde videre possumus mirificum prospectum: Alcazar, ecclesiam cathedralem Sanctae Mariae et flumen Tagum: Fandango enim quodammodo derivatus est a Jota:
"Fandanguillo de los torritos". Olè!:

Scripsit Albinus Emporitanus


LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS