Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

SEVILLANAE

Ars popularis Andalusiae.

Flamenco est ars popularis Andalusiae. Miscitur cum arte musicali Gitanorum, et difficillime est hominibus non Baeticis (et etiam multis veris Baeticis) aliquid "intellegere" in his fere centum modis generibusque "Flamencis" qui dicuntur "palos flamencos" velut "Bulerias", "Soleares", "Tientos", "Tangos" de Grana(da), "Alegrias", "Fandangos" (de Huelva), etc., etc...
Sed praeter "Flamenco" alii modi musici sunt in Baetica multo faciliores et notissimi in toto orbe terrarum: Sevillana et Rumba Flamenca.
De Rumba Flamenca mox tractabimus sed hodie de Sevillana agitur!

Definitio:
Sevillana est parva sequentia musicalis quae constat ex octo partibus:
1-Introductio, 2-Introitus, 3-Paseillo, 4-Prima stropha, 5-Paseillo, 6-Secunda stropha, 7-Paseillo, 8-Tertia stropha sive "Estribillo".
"Introductio" est pars instrumentalis initialis.
"Introitus" est pars vocalis (fere "a capella") qua nuntiatur Sevillana. Persaepe est prima sententia primae strophae quae repetietur in ipsa prima stropha.
"Paseillo" est brevissimum vinculum instrumentale inter partes. Et est etiam pasus basicus saltationis...
"Prima stropha" est... prima stropha. et "secunda stropha" idem modus musicus habet ac prima sed cum aliis verbis.
"Estribillo" est quaedam tertia stropha sed multo magis "animata"...
Omnes sevillanae eodem modo confectae sunt.

Divina Ana de Caro vobis canit UNAM sevillanam quam subtitulavi ut intellegatis haec 8 partes:

Sevillanae non solum canentur sed etiam saltantur. Sunt quattuor modi saltandi. Et libet saltatores quattuor sevillanas saltare. una post alteram ut quattuor modis saltandi uti possint:
Prima sevillana, secunda, tertia et deinde quarta. Ita ut fere semper sevillanae quaternae canentur: Quattuor variae sevillanae persaepe ("popurri") sed compositores magis magisque quattuor sevillanas eoden themate et modo musico componere solent. En dua documenta ad quattuor saltationes discendas. Primum cum 4 diversis sevillanis (popurri), alterum cum 4 sevillanis eodem themate ("sevillanas del adios" quas Baetici solent canere iisdem in occasionibus ubi alii canerent "Auld Lang Syne").

Id lentius est (immo lentissimum, ut facilius discatur). Introductio et Introitus non saltantur, ita ut saltatio dividi potest in tribus tertiis (1/3 = paseillo+1a stropha, 2/3 = p. + 2a stropha, 3/3 = p.+Estribillo). Hic est prima sevillana (sequentes nuntientur in fine pelliculae):

Ergo, ut sevillanas saltare possitis, sufficit has quattuor parvas choregraphias discere! Deinde poteritis aemulare Merche Esmeralda, tunc in summo ejus artis (hic cum Carolo Vilán):

Vel in nuptiis gitanis active participare (Musica: "La Puerta de Toledo"):

Paulatim "stilum" vestrum proprium creabitis et ubique saltare poteritis!

In "Night-clubs" Hispalensibus, cum quodam saltatore facetioso:

In Feriis (innumerabilibus) Baeticae, ut hic in Sevilla inter duas "copitas de rebujito": (admixtio vini Xeresiani cum limonata carbonizata)

In viis peregrinationis ad "Rocio", ad tibicinem et tympanum:

Haec hactenus! De Sevillana denuo aliquando loquemur...

Scripsit Albinus Emporitanus


Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS