Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

DE HEBDOMADA SANCTA HISPANIAE


Stabat Mater Dolorosa
Juxta crucem lacrimosa
Dum pendebat filius...

Hoc veneris die 31o, qui olim vocabatur Feria Septem Dolorum Beatae Mariae Virginis, incipiunt celebrationes Septimanae Sanctae Hispaniae (et in variis aliis nationibus). "Septimana" longissima quae finietur die Resurrectionis, decimo post die. Illa Veneris die etiam memoratur "consilium" Sanhedrini ubi Optimates Judaeorum statuerunt quid agendum sit cum Illo Jesu Nazareno.

Innumerabiles germanitates et sodalicia ("hermandades y cofradias") celebrationes animant in multis urbibus Hispaniae et praesertim Vandalitiae (Andalusia). "Passi" (Hisp. pasos, a verbo latino "patior", interdum etiam vocantur "tronos") qui sunt sculptilia passionis Domini Nostri Jesus Christi) decurrunt per vias et plateas, sustenti umeris virorum (et interdum mulierum). Unaquaeque fraternitas generaliter duos passos in viis fert: primus de Iesu Christo (Ierosolymam ingrediens, vinctus, audiens sententiam mortis eius, flagellatus, crucem ferens aut crucifixus, etc.) et alter de Virgini Maria afflicta (sola vel cum aliis figuris ut Johannes Evangelista). Multi paenitentes (Hisp. "nazarenos"), vestiti stola longa notabilique cucullo illo conico, passos sequuntur. Cohors musicorum, interdum hymnos gloriosos vel funebres canens, interdum silentium sepulcrale observans. Pompae pergrandes et moventes sunt quae culminant in "Madruga" quae est nox a Jovis die ad diem Veneris. Ecce brevis pellicula (anglice et hispanice) de Septimana Sancta baetica:

Alia pellicula longior et hispanice:

In Baetica fere 600 millia fratrum in circa 2500 fraternitates dividuntur. Nonnullae fraternitates magna sunt. E. g. Fraternitas Fiduciae Macarenae (hisp. "Hermandad de la Esperanza Macarena" sive "Real, Ilustre y Fervorosa Hermandad y Cofradía de Nazarenos de Nuestra Señora del Santo Rosario, Nuestro Padre Jesús de la Sentencia y María Santísima de la Esperanza Macarena") duodenarium milium hominum numerat, quorum duo ad tria milia singulis annis pompas Hebdomadae Sanctae participant, ut "Nazareni", gestatores thronorum, musici vel legionarii centuriae "Romanorum" quos vidimus in hac pellicula passum "sententiae" sequentes, galeas exuberante pennatas gerentes.:

Aliquando exitus ab ecclesia laboriosus fit cum superliminare forium nimis humilis est ut passus transire possit gestatoribus erectis... . Haec Matriti cum "archifraternitate" Pauperis Iesus Dulcis Nominis";

Variae stationes sunt in itinere passorum ubi orationem Christo vel Mariae decantatur "a capella". Talis cantus vocatur hispanice "saeta". En exemplum Malacae:

Finiemus cum hac parva compilatio Septimanae Sanctae variis in urbibua Hispaniae:

Concludere tamen voluerim cum his paganilis vici catalani (1 162 hab.) mihi vicini ubi inter pompas Septimanae Sanctae (Jovis die vespere) hanc antiquissimam "Saltationem Mortis" efficiunt:

Scripsit Albinus Emporitanus


Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS