Lunae die 29 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE COMITIIS RUSSICIS

Putin vicit

Neminis vero stupore incredulitateve comitia Russica, quae diebus superioribus habita sunt, praeses Vladimirus Putin, qui consularem potestatem Russicam ab anno MM detinet, denuo vincit, cum autem electiones in Russia, ut videtur, haud democratice habeantur. Ipse vero Putin suffragiorum septem et octaginta pro centum adeptus est et petitores alii tres, qui praesertim excusationis causa comitiis ipsis interfuerunt, consensuum perpaucum congregare potuerunt; in regionibus praeterea Ucrainensibus quattuor, quae ab Russicis occupatae sunt, comitia habita sunt, quibus consul Russicus, ut sperabat, facillime vicit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 18/03/2024 19h22


TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA