Lunae die 20 mensis Maii 2024

NUNTII

INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL

 

Omnes fere repulsi sunt

CXLVI missilia  CLXXXV fuci (drones)  aliique  XX a nationibus vicinioribus, Syria, Yemen, Iraquia in Israel proiecti sunt; fere omnes prostrati   ab Israel, Civitatibus Unitis, Iordania, Britannia, Francogallia, maior pars eorum antequam in spatium aërium Israelianum pervenirent. Tria missilia tantum feriebant destinata, quae levia damna acceperunt, praeter puerulam  septem annorum, quae graviter capite fuci fragmentis sauciata est.

 Benjaminus Netanyahu recusavit in praesens ne invicem impetum in Persiam faceret impulsu Civitatum Unitarum et gregis nationum G7 ; tamen  opportuno tempore, ut ait, hoc fiet. Nocte ipsa petitionis Persarum Praeses Biden monuit Israel: Civitates Unitas non participes fore de vi contra ultraque prolata.   Persae responderunt se bellum non velle, sed percussuros esse eos qui impetum faciant. Legationes internationales in opera sunt ne actio bellica progrediatur.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 16/04/2024 07h45


PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT