Lunae die 20 mensis Maii 2024

NUNTII

SICCITAS AFRICA

Nuntius a Zimbabua

Calamitatis maximae nationalis statum administratio Zimbabuica Mercurii die adversa sorte divulgare debuit: nam propter permutationem aeris, quae totum fere orbem fortius attingit attigeritve, siccitas aestusque regionem Africam recentibus annis ferocius ferociusque afficere coeperunt, ita ut ad discrimen veniretur hodiernum, quo milionum hominum ferme III propter inediam mortem periclitantur. Ad siccitatis summae hodiernae, quae 'Puer' ('El Niño') nuncupata est, damna, quantum potest, continenda, dollarorum miliardis saltem II Emmerson Mnangagwa consul Zimbabuicus opus esse denuntiavit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 07/04/2024 17h06


PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT