Solis die 5 mensis Maii 2024

NUNTII

COMMUNIS FOSSA REPERTA

Nuntius Gazeticus

In Laciniae Gazeticae parte meridionali apud urbem Khan Yunis fovea maxima, cuius genus 'commune' nuncupari solet, in nosocomio 'Nasser', quod vero, inpetu in valetudinarium 'al Shifa' facto, solum diutius patuit aegrotantesque constanter accepit, hesterno die reperta est. Quae reapse fossa, Palaestinorum cadaverum centum et octaginta nonagintave -diurnariis relati numeri adhuc omnino non consentiunt- continens, huius belli crudelitatem maiori vi conmonstrat; in illa tamen urbe hominum saltem centena quinque iam necata esse putantur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 21/04/2024 22h35


NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI