Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE RETI SINENSI

Lex Boreoamericana primo confirmatur

Civitatum Coniunctarum Americanarum curia legatorum popularium tam Democraticorum quam Republicanorum suffragio subsidioque legem novam de reti sociali, quod 'TikTok' nuncupatur, confirmat, qua profecto applicationem acqua et igni interdici, quantum saltem ad rempublicam Boreoamericanam pertinet, licebit, nisi societas illa 'ByteDance', quae eam tenet, medium sociale in mensibus sex Civitatum Coniunctarum amico vendet. Quod denique exponendum, lex vero ipsa, antequam omnino definitiveque vigere dici possit, senatui adhuc adprobanda est.

Scripsit Andreas Novocomensis - 13/03/2024 21h52


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM
NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY