Lunae die 20 mensis Maii 2024

NUNTII

NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA

 

 

Simon Harris, iuvenis triginta septem annorum electus est

Munere deposito a priore Ministro Primario Leone Varadkar, quadraginta septem annorum, alter iunior taoiseach, (sic in lingua Gaelica) ei successit. Senatus Dublini Simonem Harris elegit faventibus duabus factionibus conservativis et Viridibus. Successio facilis fuit, cum ille unus candidatus esset factionis Fine Gael (Familia Hibernorum), sustentus etiam ab altera Fianna Fail (milites Hiberniae).

Simon Harris electus legatus populi agens vicesimum quintum annum multa munera publica administravit et signum est medietatis inter veterem et novum cursum politicum. Non desunt difficultates sociales, et ceterum,  studium nullius partis bellicae a sinistris extremis partibus reprehenditur,  praesertim de bello Israelis. Re vera, paulo antequam ille Minister Primarius pronuntiaretur, aperte declaravit in litore Gazae calamitatem humanam adesse atque ultionem in locum rationis substitutam esse. Ut ait, “Ministri Primarii Netanyahu nos taedet”.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/04/2024 12h09


PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT