DE CAEDE APUD MOSCUAM
Petitio terroristica effecta est
Priore die Veneris, sub vespere, petitio terroristica effecta est apud Municipium Crocum, in suburbio Moscuae, quae magnam caedem effecit inter auditores spectaculi musici: CXLIII mortui numerati sunt, CLXXX sauciati, sed V milia locum deseruerunt dum crepitus armorum resonat. Centum autem servati sunt in subterraneo et tecto, qui incendium conabantur exstinguere.
Nuntii publici de petitionis auctoribus postero mane a sedibus diurnariorum vulgati sunt, cum cognitum est XI comprehensos esse, ex quibus IV territores reputarentur: omnes, indagatorum Russiae sententia, ex Tagikistania advenisse. Tamen administer Tagikistanus negotiis exteris praepositus, negavit illos concives esse. Ut taeniae visificae ostendunt, territores, ore in terra strato, vi ad confitendum coacti sunt se, mercede promissa quinque milia euronummorum, ad caedem efficiendam conductos esse. Incursus a grege ISIS vindicatus est, qui imaginem photographicam quattuor tromocratarum publicavit, sed Russiae auctoritates Ucrainos accusant, qui videlicet crimen repulsant.
Vindicatio manus ISIS affirmata est a relatoribus Boreoamericanis, qui de discrimine terroristico monuerant Russicos ineunte mense Martio, cum munera secreta nuntium periculi a parte afghana ipsius turmae advenientis accepissent.
Scripsit Lydia Ariminensis - 25/03/2024 08h33
EXPULSIO HOMINUM MAXIMA AMERICAE IMMINET. AN NON?
DAMNATIO CAPITIS IRANICA
MEGACYMA OCEANI INDICI XX ANNIS POSTEA RECOLITUR
PETITIO MAGDEBURGENSIS
IGOR KIRILLOV DIRUPTIONE NECATUS EST
DE REBUS SYRIACIS
NUNTIUS AUSTROCOREANUS
DE INDUTIIS LIBANI
VERBA INFESTA
ERDOGAN ADVERSUS ISRAEL