Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

INMISSIO DAMASCENA

Inpetus Syriacus

Tempore postmeridiano hodierno missilia nonnulla, quorum tamen pars conprehendi delerique potest, contra legationis Persicae sedem Syriacam Damasci iniciuntur. Persici legati sedes vero illa telorum vi evertitur atque, quamvis legatus ipse absit ideoque conservari possit, hominum septem octove necat, quorum numero Mohammad Reza Zahedi dux maximus Persicus interest. Syriaca administratio Israel exercitum missilium inmissionis accusat -Israel enim recenter crebrius Syriam telis iniectis dimicat-; nullum adhuc responsum ab Israel militibus.

Scripsit Andreas Novocomensis - 01/04/2024 21h41


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM
NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY