Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

PONS BALTIMORENSIS CECIDIT

Nuntius ab America

Baltimorae post Lunae diem nocte navis oneraria quaedam pontem 'Francis Scott Key' collisit delevitque, unde homines saltem sex deperditi esse numerantur, qui adversa sorte fere omnes mortui esse extemplo visi sunt. Cladis vero horror confirmatur, cum Mercurii die operariorum duo mortui inventi sint; res tamen ipsa ut penitus clareat, inquisitio iam haberi coepit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 28/03/2024 22h07


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM
NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY