INFANDA LIBYCA
De sede inhumanae custodiae
In sede Libyca custodiae oppidi Zintan infanda captivi patiuntur. Magis magisque phtisi aegri augent ob purgamenta et insecta noxia sparsa. Societas “Medici sine finibus” auxilio est DCLIV inclusis dispensatis medicamentis et vitaminis morbi curationi, eo magis quod dies noctesque coacti degunt et contagio inter eos diffunditur. Locus qui abest CLX kiliometra a capite Tripoli vergens inter meridiem et occidentem solem ob nimiam multitudinem receptam est pessimus aliorum, qua de causa notus est per imagines et taenias visificas, sophotelephonis occulto missas, documenta condicionis inhumanae qua vivunt qui plerumque migrantes et insontes exstant. Quieta reclamatio et foedae imagines fecerunt ut adiuvante consociatione Ordinis Nationum Unitarum XCVI debiles dimitterentur. Tamen captivi questi sunt de re, cum auxilium postea defuisset, sed homines instituti pro asyli beneficiariis, ut videtur, impediti sunt ne in illa loca inferna interius inirent.
Scripsit Lydia Ariminensis - 09/03/2024 21h30
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST