CONTIO EXITIALIS
De verbis Putinianis
Praeses Russicus Putin de foederationis condicione contionem, quam quotannis habet, coram senatu populoque suo Moscovae hodie pronuntiavit. Postquam in occidentales respublicas necnon in Ucrainos 'nazistas' accusas, quae modo imperio suo per bellum propagato sanguineque imbuto faverent, perquam falsas de paedophilia, de familiari corruptione deque minis in fines Russicos, etsi ipsa Russia alienam terram invadere ausa esset, publicavisset, consul Russicus nuntium minax iniuriis addidit: Russiam enim foedus 'Novum initium' nominatum ad armorum nuclearium molem continendam, quod per praesidem Boreoamericanum Obama Russicumque Medvedev anno MMX obsignatum est, ad tempus intermissuram esse praedixit.
Scripsit Andreas Novocomensis - 21/02/2023 22h32
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL