Veneris die 26 mensis Aprilis 2024

NUNTII

LIBRI SACRI EXUSTIO

Nova a Suecia

Rasmus Paludan partis conservativae Suecicus magistratus, qui fidem Islamicam aperte aspernatur contemnitque, Holmiae centum circiter civium pompam hodie congregavit, in qua, ut re vera saepius agere solet, Islamicae religionis libri sacri membranas ante legationis Turcicae sedem publice combussit. Quam vero exustionem, etsi severe spretam, administratio Suecica minime detinuit impediitve: illius enim rei publicae lex, cum non semper quae defendit amet, παρρησίαν in primis custodit; Turcica scilicet administratio actum sacrilegum excepit minasque suas de Sueciae ad Foedus Atlanticum accessu iactavit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 23/01/2023 21h28


TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI