Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


EPISTVLA PHILOLOGA

ad rationem criticam comparata

SIVE

'De loco quodam Suetoniano recognoscendo'

(De Grammaticis et Rhetoribus 13,1)

 

Gustavus Victori suo sal.

 

Binas tuas superiores litteras accepi equidem, nec tum vero ea potestas dabatur ut ante rescriberem tibi quam mihi necessaria radicitus expedierim. Tui sane officio defui, ad quam moram sat credo me habere excusationis cum totus – uti scis – a Suetonio Tranquillo penderem. Eius enim opusculum, quod de Grammaticis et Rhetoribus inscribitur, operam dabam ut in sermonem patrium verterem ac commentario ad locos intellectu difficiliores qui lectoribus enuclearentur instruerem – quae res quanto gratior tanto laboriosior in dies fiebat: sed quam gratanter in hoc labore sum versatus! Haec est enim, quam sponte elegimus, provicia ut assidui humaniores quae dicuntur litteras voluntario animo colamus, et tum maxime cum in hoc professionis genere, si parum quaestûs mereat quis, tamen ei non mediocriter emolumentum fructusque honestiore oblectamento comparetur. Atque medius Fidius nae ego quinque quosdam menses suspensus transegi, quam ineunte anno opusculi Suetoniani interpretationem feceram castigando, commentarios symbolasque quos complures mihi collegeram lectitando diligenter assidueque lustrando, commentariolos quos hinc inde pugillaribus mandabam in ordinem reique rationem redigendo, adnotationes quarum copia magis magisque in tanta rerum congerie uberior fiebat componendo retrectando breviando, ne cui praeter modum exaratae viderentur. Tot enim temporis consumpsi Tranquillum nostrum commentando quot reliqua mihi vitae pars credebat, qui exactis cotidianis negotiis statim me conferebam in scriptorium domesticum, ubi tamquam flexo corpore animo intento memet cum libris computatroque confundebar! Quid autem tam πολύλαλος multiloquusque mea te Suetoniana pericula doceo?! Quam verbositatem non admodum fecerim nisi quod tute ipse ansam dedisti, qui in superiore epistula, quam quisque leviter sine probatorum auctorum notitia et crebra pertractatione altiora studia peteret, contendebas. Neque praeter propositum luce clarior, opinor, animi tui sententiam aperuisti. Quid plura? Poetam brasilianum Emmanuelem Bandeira nomine commemini, qui XXo saec. floruit excolebatque vario ingenio poesin, quique, cum iuvenis interrogasset num sibi poemata novâ ratione confecta iudicaret, ‘ecquae soneta – inquit – fecisti veteres auctores secutus?’ – significabat enim, praeclaro illo poematum nostratum (sc. sonetorum) genere laudato quod constat quattuordecim hendecasyllabis, non posse quemque sine veterum periculo, quam traditionem vocitare solemus, ad nova proprie vereque tendere. Quid quod negemus latine scire non dari unquam nisi Cicerones Vergiliosque penitus funditusque pertractaverimus?! Etenim litterati eruditique iure vocantur qui nocturnâ – ut ita dicam – simul et diurnâ manu veteres et quidem probatos auctores versent. Non licet enim cuiquam aemulari prorsus nisi prius quae maxime probata imitatus sit, cum falso omnino istud videatur ‘ex nihilo fingere’; nec vero decet quemquam obcaecato animo tempori soli quod dicunt acto adhaerere novissima quaeque respuentem. Ad rem satis convenienter, opinor, laudentur Christi verba illa in Evangelio κατὰ Ματθαῖον (xiii 52) servata, quibus agnoscitur homo patri familias similis ‘qui profert de thesauro suo nova et vetera’. Quod cum factites, tum recte probeque dicaris talis esse qui – quemadmodum Cornelius Nepos, teste Tranquillo (De Grammaticis et Rhetoribus iv 2), de litterati voce vulgo usurpata dicebat – aliquid diligenter et acute scienterque possit aut dicere aut scribere.

Atqui non iam cunctatione te tenebo ullâ locumque Suetonianum – nam laboris specimen ut adumbrarem a me petebas – cetera qui recognoscatur difficillimum, ut qui in tanta manuscriptorum varietate criticorumque discrepantia iactetur, quam brevissime summisque ut aiunt labiis attingam. Quem quidem locum editio Roberti Kaster (1995) sic semel ostendebat:

 

[13] L. Staberius Eros nametraemptus de catasta et propter litterarum studium manumissus, docuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum ut temporibus Sullanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit. (SVETONIVS De Grammaticis Et Rhetoribus)

 

Omisso eo quod in quaestione est de praenomine ‘L.’, quod quidem non ex codicum testimoniis ad locum allatum pertinentibus restituitur sed potissimum ex indice, vetustissimo quidem nec tamen certo utrum Suetonio ipsi tribuatur an cuipiam scribae, facile e crucibus – quo signo sive lacuna sive corruptela in exemplaribus declaratur – perspexeris, opinor, locum corruptum esse, cui restituendo critici alii aliam operam iam dederunt. Quae cum ita sint, ne tamen in minutissima quaeque incidamus, manuscriptorum testimonia summatim dividamus licet in partes duas, quarum altera lectionem ‘(h)eros nametra emptus’, altera ostendit ‘hero suo metrę emptus’. Ex quo fit ut quaeratur unde ex illo discidio lectio in probabiliorem statum redigatur. Ad criticam rationem sunt qui coniecturas conferant ad illud ‘hero suo metrę (= Metrae)’ – quod tamen ortum esse videtur ab interpolatione librarii cuiusdam qui prave archetypi scripturam intellexerit, utpote qui ‘e corrupta scriptura 'eros nametra' hanc sententiam excutere sibi visus’ sit: ‘Staberium libertatem ab ero suo, cui nomen esset Metrae, emisse’ (ROBINSON 1922, p. 85) –, inter quos criticos (inquam), hanc rationem secuti ROTHIUS ‘Eros suomet aere emptus’ et BECKIUS ‘Eros a sua matre emptus’ adnumerantur tamquam minus probabilia proponentes, cum eorum coniecturae ab interpolatione quadam oriantur. Quapropter quaerendum potius quonam pacto lectio probabilior ab illo ‘(h)eros nametra emptus’ coniciatur.

Inde coniecturas, quae complures ad loci remedium comparatae sunt, ex parte quadam recensebo, mihique primum stat, quae fuerit grammatici appellatio nomen cognomenque complectens, adumbrare. Nonnulli enim veterum editorum, depravatis codicum scripturae varietatibus, pro nomine aut ‘Taberius’ aut ‘Tiberius’ aut ‘Laberius’, pro cognomine ‘Hiera’ ostendebant. Quod falsum omnino esse primus, teste Robinson, Ios. Scaliger demosntravit, qui locum Plinianum laudabat docebatque ei grammatico appellationem inditam Staberio Eroti fuisse(*1). Quem locum perspicuitatis causâ exscribam:

 

talemque [cretatis pedibus ut venalem] Publilium <Anti>ochium, mimicae scaenae conditorem, et astrologiae consobrinum eius Manilium Antiochum, item grammaticae Staberium Erotem eadem nave advectos videre proavi (PLINIVS MAIOR NH xxxv 199).

 

Appellatione nominis cognominisque – ut sit Staberius Eros – solutâ, restat ut pauca dicamus de corruptissimo illo ‘nametra’, ad quem locum alii alia coniecerunt: ‘natus in Syria DELLA CORTE; ‘natione Syrus’ VILJAMAA – qui ambo pro certo habebant locum Plinianum supra lautatum(*2) declarare Staberium Erotem, quandoquidem eadem nave Romam advectus esset, et eadem fuisse natione natum qua Publilius ac Manilius et ii simul e captivis in servitutem redacti et Romam comportati –; ‘natione Thrax FUNAIOLI; ‘nomine, Thrax’ BRUGNOLI. Quae coniecturae usquequaque reici non possunt, quia, ut Suetonius eorum appellationi quorum vitas recenset aliquid supposuerit quo declararet unde oriundi fuerint, non a sua ipsius scribendi consuetudine abhorrere videtur, nam nonnullis in locis, post ipsum grammatici rhetorisve nomen, originem nationemque addidit(*3). Diverso autem tenore sunt quas coniecturas ediderunt DOERGENS ‘Heros <cog>nomine. Et redemptus’, MURGIA ‘a Metra’, et VERDIÈRE ‘Ναμέρτης sive ‘Νημερτής’ (qui quidem fretus eo, ut quidem est, quod vocabula graeca maximam partem iam inde ab archetypo codice Hersfeldensi inquinatissima reddebantur, nomen graecanicum loco corrupto inesse suspicatus est). Ad haec, ne quid notitiarum silentio transeatur quas e criticis excerpsi et mentione dignas iudicavi, non possum quin et commemorem id quod ad remediandam corruptelam audaciter emolitus erat Vossius: Staberius Eros Syrophoenix emtus a Mamarra de catasta (apud BVRMANNVM 1736, p. 375), qui utramque codicum lectionis speciem figuramque vel commiscuisse mihi videtur. Ad ultimum, cui potissimum emendandi rationi faveo, eam laudo Vahleni coniecturam ‘nam erat’, cuius inventio satis curiose a Robinson memoratur. Robinson enim, sua in dissertatione critica, nos monet semet ipsum invenisse in exemplari Reifferscheidiano emendationem hanc propria Vahleni manu scriptam sub textu nametra typis impresso: ‘quae coniectura neque unam quidem litteram addit neque tollit’ (ROBINSON 1922, p. 85), utpote quae simplici litterarum t-r commutatione efficiatur: nametra > namerat = nam erat. Admiratur autem Robinson quam incongruenter illud nam-causale, omisso eo cui causa datur, retineatur. Quare lacunam supicatus, sic textum supplere ad Suetoni scribendi consuetudinem aggreditur:Staberius Eros <libertinus> — nam erat emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus’ (ROBINSON 1922, p. 85): quo vocabulo <libertinus> addito explanatur quî Staberius manumissionem adeptus sit. Quod cum omnino fieri possit, tamen Tristianus Power (2012), eâdem Vahleni emendatione fretus, in symbola quadam eruditione referta aliter atque Robinson explicat, qui eius supplementum <libertinus> additum castigat ut minime necessarium. Verum Eros cognomen cum fuerit Romae, teste Kaster (1995, p. 165), vulgaris nimis communisque servorum appellatio a dominis recepta, ipso idcirco Erotis cognomine iam grammaticus ille tamquam servili condicione homo describitur, qui propter studium litterarum servitute liberatus multos docuerit et docendi fama inclaruerit. Huc accedit quod – assumpta Vahleni coniectura – apud Suetonium locus aliunde, auctore Power, invenitur in quo idem nam-causale sententiae praeponitur, cui quidem subicitur causamque reddit:

 

Aeneidos uixdum coeptae tanta extitit fama, ut Sextus Propertius non dubitauerit sic praedicare… Augustus uero, nam forte expeditione Cantabrica aberat, supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitaret, ut sibi de Aeneide, ut ipsius uerba sunt, uel prima carminis hypographa uel quodlibet colon mitteret. (SVETONIVS De Poetis, Vita Verg. p. 61, ed. Reifferscheid)

 

Quam scribendi rationem Tristianus Power adsciscit in eam brevitatem, qua stilus atque usus Suetonianus egregie excelluerit. Illud enim ‘nam erat…’ quasi glossa interpretatioque accipiatur qua fit ut ipsum Erotis cognomen servilem eius condicionem manifestam faciat. Atque ne seriem criticorum, qui hanc coniecturam receperint, sine fructu stetisse arbitreris, Robertus Kaster ille qui apud priorem editionem dubius in recognoscendo loco versabatur eumque reddebat cruciatum tamquam corruptum paeneque desperatum, iam altera in editione, Tristiani Power rationes secutus, sibi persuasum habuit – ut ipse in apparatu crituco fatetur – assumere Vahleni emendationem, iterumque textum sic recognovit:

 

[13] L. Staberius Eros – nam erat emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus – docuit inter ceteros Brutum et Cassium. Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum ut temporibus Sullanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit (SVETONIVS De Grammaticis Et Rhetoribus ed. KASTER 2016).

 

Ast tu ne quando curiosus illud ‘de catasta’ quid sibi velit requiras, te praemoneo tabulati genus quoddam fuisse vel podium in quo stantes servi venales spectaculo emptoribus dabantur. Cuius etymon sunt qui explicent a graeca origine trahi, videlicet ab eo quod est κατάστασις, imminuta tamen forma nec vero eodem quo Graeci usi sint significatu (cf. TLL 3:597,46-48). Verum, cum parum liqueat huius vocabuli origo, Meillet ille et Ernout, eruditissimi linguarum periti, in lexico etymologico probabile quoque afferunt – dubitanter tamen – ut praepositio κατά, latinam formam induta (sc. cata’), cum eo quod a stando est coaluerit: ‘cata-sta’ (ERNOUT; MEILLET 1985, s.v. catasta).

Haec habui quae tibi, dulcissimum mi caput, laboris specimen efflagitanti dicerem. Nec praeterea possum quin responsum tuum suspensus exspectem, meque tuo de rerum statu certiorem quantocius facias summo opere velim.

 

Vale

Dabam Bello Horizonte postridie Kalendas Ianuarias, anno novo ineunte MMXXIV

 

 

ADNOTATIONES:

 

(*1) Ceterum in codice Vindobonensi (ser. nov. 2960, olim 711), qui et W dicitur, spatium vacuum litterae uni maiusculae implendae praemissum erat, unde desiderari quid verisimile est.

 

(*2) Quoniam hoc loco Plinius Maior artium quarundam conditores tamquam eodem casu consociatos (sc. mimicae scaenae Publilium Antiochium, astrologiae Manilium Antiochum, grammaticae Staberium Erotem) adigit, sunt nonnulli qui fabulosum quid videri contendant nec quicquam probabile e notitia Pliniana excuti posse moneant – cf. KASTER 1995, p. 166. Ad hoc, in incerto versatur utrum, auctore Plinio, Staberius et Syrus fuisse natione accipiatur an natio Syriaca tantum Publilio Manilioque tribuatur atque ipse Plinius ubi Staberius ille natus sit penitus ignoraverit – cf. POWER 2012, p. 888.

 

(*3) Cf. De Grammaticis et Rhetoribus §7 M. Antonius Gnipho… in Gallia natus, §8 M. Pompilius Andronicus natione Syrus, §9 Orbilius Pupillus Beneventanus, §10 L. Ateius Philologus… Athenis est natus, §17 L. Crassicius genere Tarentinus, §20 C. Iulius Hyginus… natione Hispanus, §21 C. Melissus Spoleti natus, §23 Q. Remmius Palaemon Vicetinus, §29 Sex. Clodius e Sicilia, §30 C. Albucius Silus Novariensis.

 

*** CONSPECTVS LIBRORVM ***

 

BURMANNVS, Petrus. C. Suetonius Tranquillus cum notis integris Jo. Bapt. Egnatii, Henrici Glareani, Laevini Torrentii, Fulvii Ursini, Isacii Casauboni, Jani Gruteri, Theod. Marcilii, Joannis Georgii Graevii, Caroli Patini. Vol. 2, Amstelodami, 1736.

 

BRUGNOLI, Giorgio. C. Suetoni Tranquilli praeter Caesarum libros Reliquae. Pars prior. De grammaticis et rhetoribus. 3. ed. Leipzig, B. G. Teubner, 1972.

 

ERNOUT, Alfred; MEILLET, Antoine. Dictionnaire Étymologique de la langue latine. Histoire des mots. 4ª ed. Paris: Éditions Klincksieck, 1985.

 

FUNAIOLI, Hyginus (Gino): Grammaticae Romanae Fragmenta — Volumen Prius. Lipsiae, in aedibus B. G. Teubneri, 1907.

 

KASTER, Robert Andrew. Suetonius: De Grammaticis et Rhetoribus — introduction, translation and commentary. Oxford, Oxford Clarendon Press, 1995.

 

————. C. SVETONI TRANQVILLI DE VITA CAESARVM LIBRI VIII ET DE GRAMMATICIS ET RHETORIBVS LIBER (Oxford Classical Texts). Oxford: Oxford University Press, 2016.

 

POWER, Tristan. SUETONIUS, DE GRAMMATICIS 13.1. The Classical Quarterly, vol. 62, Issue 02, pp. 886-888, December 2012.

 

PLINIVS MAIOR. C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII — edidit Carolus Mayhoff (Karl Friedrich Theodor Mayhoff). Vol. 1-5. Lipsiae in aedibus, 1892-1909.

 

QUINN, Kenneth. The Poet and His Audience in Augustan Age. ANRW, 30.1, 1982.

 

REIFFERSCHEID, Augustus. C. Suetoni Tranquilli praeter Caesarum Libros Reliquiae, edidit Augustus Reifferscheid. Lipsiae, sumptibus et formis B. G. Teubneri, 1860.

 

TLL : THESAURUS LINGUAE LATINAE. 1900-. Leipzig. Thesaurus Linguae Latinae Open Access: https://thesaurus.badw.de/en/tll-digital/tll-open-access.html.

 

VACHER, Marie-Claude. Suétone, Grammairiens et rhéteurs. Texte établi et traduit. Collection Les Belles Lettres. Deuxième tirage. Paris, 2003.

 

VILJAMAA, Toivo. Suetonius on Roman Teachers of Grammar. ANRW II.33.5: pp. 3826–3851, 1991.

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula