Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


DECIMI MAGNI AVSONI

EPIGRAMMA FACETVM SATISQUE FESTIVVM

DE AVXILIO GRAMMATICO

 

- EPIGRAMMA 138 -

 

Emendata potest quaenam vox esse magistri,
    nomen qui proprium cum vitio loquitur?
Auxilium te nempe vocas, inscite magister?
    da rectum casum: iam solicismus eris.

 

******

 

- ARGVMENTVM -

Epigramma hoc e binis distichis constat, in quibus Ausonius derridet grammaticum quendam cui nomen “Auxilius” erat.

 

- NOTIVNCVLAE -

AVXILIVS] nomen est cuiusdam grammatici quem Ausonius in epigrammate ludificat. EMENDATA VOX] sermo vel oratio quae sine mendis adhibitur. Emendatus -a -um adi. (NEMPE] ~ scilicet. RECTVS CASVS] nominativus. SOLICISMVS] (soloecismus) loquendi vitium.

- INTERPRETATIO LATINA -

Quonam pacto sermonis praeceptor latine loqui potest qui suum ipsius nomen prave dicit ? Scilicet appellas te Auxilium. Dic nominativum nominis casum - et eris soloecismus.

 

- Gustavus lectori benevolo sal. -

 

 

Quanvis perpauca perquam brevia, tamen ad rei propositum accomodata quaedam recollegi, opiniones nempe sententiasque probatorum duorum auctorum. Videamus enim quid de emendate loquendo senserit tùm Cicero tùm Quintilianus.

 

CICERO:

Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides locutionem emendatam et Latinam” (Bruto 74. 258).

Nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes (quod est Latine) verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur.” (De optimo genere oratorum 4.7).

 

QVINTILIANVS:

Iam cum omnis oratio tres habeat virtutes, ut emendata ut dilucida ut ornata sit (...), emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.” (Inst. Orat. I 5,1).

Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est uitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.” (Inst. Orat. XI 3,30)

 

Vale

Dabam Bello Horizonte, VIII mensis Septembris, anno MMXXIII

 

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula