Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


E ‘POSTVMIS BLASII CVBAE COMMENTARIIS’

QVAM MYTHISTORIAM SCRIPSIT

JOACHIMVS MARIA MACHADO DE ASSIS

CAPITVLVM QVARTVM

QVOD LATINE INTERPRETATVS IN PVBLICVMQVE SEMEL EDIDIT

GVSTAVVS TAVARES

Joachimi Mariae Machado de Assis, qui fuit Postumorum Blasii Cubae Commentariorum auctor, PHOTOGRAPHEMA

 

e-mail: gustavochavestavares@gmail.com

 

 

Gustavus lectori benevolo sal.

 

Superiore exeunte anno consilium suscipiebam ut opus cuiusdam probati et eius gentilis scriptoris in sermonem latinum converterem. Tum mihi quemnam aggrederer cogitanti Joachimus Maria Machado de Assis, illustris praeterea notusque inter cives auctor, occurrebat. Is est quem nemo non Brasilianus ab adulescentia, cum in ludo litteris patriis instituitur, vel nomine famâque ut optimum quemque fabularum romanicarum auctorem exstitisse accipit. Certe extra modum haec videntur esse laudes, nam alii permulti floruerunt tùm veteres tùm recentes qui egregiâ scribendi peritiâ praediti existimentur; tamen ille haud immerito habetur qui hactenus ab aequalibus diurnâ manu ac nocturnâ versetur: fuit enim bene de litteris patriis meritus qui multum in rem litterariam contulit decoris non sine facetiis iocisque. Ad hoc varia argumenta, et maxime quae ad mores sui temporis castigandos accommodantur, in fictis narrationibus tractat, quae quidem castigationes, ut est acutioris ingenii proprium, philosophicum simul et iocosum in modum multâ cum ironiâ exiguntur. Ex quo fit ut quis legat pariter delectetur ac non docetur modo sed etiam (dummodo iurgiose non ferat sua vitia notari) moveatur. Quod si iuvat Joachimum Machado de Assis dignum qui legatur haberi, vix tamen possum quin mihi pertimeam ne perperam fecerim, latine abs re interpretatus id quod in patrio sermone ad amussim fabreque effectum videatur. Quare fac, lector, quâ es humanitate, ut, quotquot insubide factum compereris, mihi simul manifestes - gratas gratias referre non satis ero.

 

Sed prius quam rei periculum ostendam tibi aestimandum, haec pauca animo tene quae ad mythistoriae argumentum pertinent. Persona fabularis, nomine Blasius Cubas (vernacule Braz Cubas), post mortem, ne aeternum taedio afficeretur, ut praeterita sibique, dum vivebat, olim acta memoriâ repeteret atque in commentarios redigeret constituit. Sic enim, aevi brevitate - ut ipse fatetur - solutus, expeditius liquidiusque de rebus actis iudicare quibit, nec eum pudebit id quod verum sit, detractâ alterius adulatione metuque sui laedendi remoto, clam facere ac tum maxime, ut decet, castigare. Unde in capitulo quarto, quod lusitane ‘A ideia fixa’ inscribitur egoque latine reddere ‘Consilium Contumax’ conatus sum, ille lepidissime non sine ironiâ meditari incipit de quo fuerat in vita correptus contumaci consilio emplastri remediique inveniendi suscepto. Vis ludicra in eo est quod Blasius Cubas cum multa exempla ad certificandam sententiam proferat, statim quo infitiatur argumentum aliud ex alio subdit, nec quicquam e rationibus allatis excipere ad ultimum valet, totus in contradictionibus versans. Restat ut certior fias de eo quod adnotationes quasdam, auctoris perbrevem biographiam necnon ipsum capituli heic latine redditi archetypum sub finem curavi apponenda. Sit tuum rei iudicium quam pote severum, quo ego usus incepta mea in melius usque redigam.

 

Vale pancratice

Dabam Bello Horizonte, XXV Septembris, anno MMXXIII

 

 

 

 

POSTVMI BLASII CVBAE COMMENTARII

CAPITVLUM QVARTVM

CONSILIVM CONTVMAX

 

 

CONSILIVM MIHI, cum ultro citroque tripudiaret, animo tandem vel contumax adhaesit - quale tibi, lector, faxit Deus ut longe avertatur: praestat enim peduclum, in te prorsum ricinus (1). Age et finge Cavour, quem contumax de Italia unificandâ consilium interemit - scilicet Bismarck non idem interiit ! Ad haec monere est aequius quam mobilis perquam varia sit natura, solitoque historia assentatorie se ipsa gerat. Nam verbi gratiâ, Suetonius tum Claudium retulit mollem inhabilemque existimari - qui alias, Senecâ auctore, “cucurbita” appellabatur - tum vero Titum amorem deliciasque Romanorum exstitisse. Atqui nuperrime professor quidam animum induxit ut sententiam utramque longe a re aberrare penitusque abstrudi, atque ex utroque Caesarum gratum et eum vere exoptatum Cucurbitam Senecanam fuisse demostraret. Vel tibi, Lucretia Borghianae gentis flos, etsi poeta quondam te tamquam Messalinam catholicam depingeret, nullatenus pepercit negator Gregorovius qui quidem cum istam tibi virtutem non mediocriter detraxisset, at vero quàm lilium non habita tàm nec lutum facta es. De me, volutor dimidiatus doctum inter et poetam. Macte, varium et mutabile semper (2), Historia, quae nulli non morem ultro geris. Quodsi ad contumax consilium redeo, id aio viros et eos pariter fortes ac stolidos efficere; consilium nempe mobile vagum fucatum, id omnino - auctore Suetonio - Claudios efficere solitum.

 

Itaque contumax mihi erat consilium quo nescio quid universo in mundo contumacius obduratiusque veniat : Luna forsitan, Aegyptiae Pyramides, diaeta demum germanica iam dudum leto data ?!... Quaerat is qui legit quid sibi ad rei comparationem magis conveniat. Quaerat - inquam - neque inde me increpitet utpote qui nondum commentariolis meis pangendis animum tandem denique intenderim - Eo opportune deveniemus. Huic ceteroquin lectori iudico, perinde atque omnino omnibus sui aequalibus, magis cordi esse rerum narratiunculam quam animi meditationem, quem vero lectorem operae pretium sibi se fecisse nihilo minus arbitror. Eo denique opportune deveniemus. Non minoris praeterea omnino erit monere librum hoc quidem otio scribi quo uti sibi vult homo iam aevi brevitate solutus, opus scilicet summâ praeditum philosophiâ, quae ut est inaequalis, ita gravis modo, modo ludicra habetur, nec usu dedita, nedum alieno exitio ; animos non aestu ciet, non detinet algore ; tam magis ad subseciva tempora quam minus ad seriora officia pertinens. Proinde desinat superincrepitare ; ad emplastrum nobis redeundum. Esto Historia quae sibi indulgeat puellae speciosae simillima. Etenim nemo nostrum apud Salamina dimicavit, nemo confessionem Augsburgianam conscripsit. Ego equidem, si quando in animum Cromwell inducitur, id tantummodo mente agito quo pacto Sua Maiestas, qua manu Parlamentum clauserat, eâdem tum iussisset emplastrum Blasii Cubae inter Anglos venire. Nec alias haec et pharmaciae et puritanismo communis victoria vitio ludibrioque detur. Quis est enim qui ignoret sub radice uniuscuiusque vexilli, quod praegrande publice patet, alia pluscula paulo modestiora et ea privata adumbrari, quae simul cum illo tolluntur simulque se librant, cum illo et cadunt, nec raro illud etiam superant. Ad rei similitudinem quomodocumque conferatur popellus qui sub moenibus castelli feudalis contectus sibi victum petebat : derutâ potentiâ feudali, obduravit popellus - qui tum postremo auctus, imperio potitus, suâ iam vice castellanus factus est - verum enimvero similitudo nihil ad rem quadrat.”

 

 

- ADNOTATIONES -

 

(1) praestat… peduclum, in te prorsum ricinus] Confer locum Petronianum apud Satyricon 57: spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias? In alio peduclum vides, in te ricinum non vides”. Scilicet archetypum, quod ad locum ostendit hoc “antes um argueiro, antes uma trave no olho”, proprius aptiusque verba exprimit quae sunt in Evangelio secundum Matthaeum (VII 3-5), quam illa Petroni. Attamen Petroniana magis insectatus sum nullâ aliâ causâ quam quae animi gratiâ fit. Insuper heic locum Evangelicum, quem si libet conferas, transcribo : “Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui” (Mat. VII 3-5).

 

(2) varium et mutabile semper] Locus est Vergilianus (cf. Aen. IV 569), cui archetypum (ad locum “a volúvel história”) conformare volui. Ibi enim legitur: Viva pois a história, a volúvel história que dá para tudo

 

- PERBREVIS AVCTORIS BIOGRAPHIA -

Joachimus Maria Machado de Assis, genere Brasilianus, natus est die 21° Iunii a.1839° obiitque die 29° Septembris a.1908° in urbe quae vulgo Rio de Janeiro caput olim Brasiliae nuncupatur. Is saeculo XIX exeunte floruit ac varia scribendi commentandique genera tractavit: nempe poemata, narratiunculas, acta diurna, fabulas scaenicas, mythistorias. Famam obtinuit iam inter sui temporis aequales. Unus fuit e collegis tunc illustribus qui Academiam Litterarum Brasiliensem condiderunt. Mythistoria, cui index est Postumi Blasii Cubae Commentarii (lusitane Memórias Póstumas de Braz Cubas), in lucem semel edita est anno 1881°, quae postea aliis sermonibus (anglice, italice, hispanice, francogallice, danice, batave) reddita est.

 

- ARCHETYPVM -

 

CAPÍTULO IV - A idéa fixa


 

A minha idéa, depois de tantas cabriolas, constituira-se idéa fixa. Deus te livre, leitor, de uma idéa fixa; antes um argueiro, antes uma trave no olho. Vê o Cavour; foi a idéa fixa da unidade italiana que o matou. Verdade é que Bismarck não morreu; mas cumpre advertir que a natureza é uma grande caprichosa e a historia uma eterna loureira.

Por exemplo, Suetonio deu-nos um Claudio, que era um banana,— ou «uma abóbora» como lhe chamou Seneca, e um Tito, que mereceu ser as delicias de Roma. Veiu modernamente um professor e achou meio de demonstrar que ambos esses conceitos eram erroneos e abstrusos, e que dos dous cesares, o delicioso, o verdadeiro delicioso, foi o «abóbora» de Seneca.

E tu, madama Lucrecia, flor dos Borgias, se um poeta te pintou como a Messalina catholica, appareceu um Gregorovius incredulo que te apagou muito essa qualidade, e, se não vieste a lyrio, tambem não ficaste pantano. Eu deixo-me estar entre o poeta e o sabio.

Viva pois a historia, a voluvel historia que dá para tudo; e, tornando á idéa fixa, direi que é ella a que faz os varões fortes e os doudos; a idéa mobil, vaga ou furta-cor é a que faz os Cláudios, — formula Suetônio.

Era fixa a minha idéa, fixa como... Não me occorre nada que seja assaz fixo nesse mundo: talvez a lua, talvez as pyramides do Egypto, talvez a finada dieta germanica. Veja o leitor a comparação que melhor lhe quadrar, veja-a e não esteja dahi a torcer-me o nariz, só porque ainda não chegámos à parte narrativa destas memórias. Lá iremos.

Creio que prefere a anedocta á reflexão, como os outros leitores, seus confrades, e acho que faz muito bem. Pois lá iremos.

Todavia, importa dizer que este livro é escripto com pachorra, com a pachorra de um homem já desaffrontado da brevidade do seculo, obra supinamente philosophica, de uma philosophia desegual, agora austera, logo brincalhona, cousa que não edifica nem destróe, não inflamma nem regéla, e é todavia mais do que passatempo e menos do que apostolado.

Vamos lá ; rectifique o seu nariz, e tornemos ao emplasto. Deixemos a historia com os seus caprichos de dama elegante. Nenhum de nós pelejou a batalha de Salamina, nenhum escreveu a confissão de Augsburgo; pela minha parte, se alguma vez me lembro de Cromwell, é só pela idéa de que Sua Alteza, com a mesma mão que trancára o parlamento, teria imposto aos inglezes o emplasto Braz Cubas. Não se riam dessa victoria commum da pharmacia e do puritanismo. Quem não sabe que ao pé de cada bandeira grande, publica, ostensiva, ha muitas vezes varias outras bandeiras modestamente particulares, que se hasteam e fluctuam á sombra daquella, com ella cahem, e não poucas vezes lhe sobrelevam? Mal comparando, é como a arraia-miuda, que se acolhia á sombra do castello-feudal; cahiu este e a arraia ficou. Verdade é que se fez graúda e castellã... Não, a comparação não presta.

 

[N.B.: Locum excripsi ex operis editione principe, anno 1881° editâ, orthographiamque, quae ad id temporis in usu erat, servavi]

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula