Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


DE VOCVLIS AMATORIIS
COMMENTARIOLVM


 

Gustavus lectori benevolo sal.

 

Aeneae Silvii Piccolomini, qui postea Catholicae Ecclesiae pontifex creatus Pius II nominabatur, HISTORIAM DE DVOBVS AMANTIBVS cum legerem, plus sescenties eas offendebam quas voculas blandiendi causâ amantes ultro citroque committere assolent. Qua rerum congerie fluctuanti mihi ad aures Plautinae vicissim consonantes cantilenae immurmurabant, quibus flagrantes in agendis fabulis personae tanquam vocabulares rivuli altera in alteram scaturiunt.

 

Res sane levioris momenti, maxime Catonibus istis nimis severis videatur. Esto! At vero vita nisi levioribus mixta veniat, non poterit quis vivere aeque ferre. Est modus in rebus, atque vel seria nonnihil sibi postulant nugarum.

 

Quid plura? Ne multis lectorem obruam, duo locos praebebo legendos, unum Silvianum, alterum Plautinum, sed utrumque ad blandimenta amatoria aptissimum.

 

 

- Aeneae Silvii Piccolomini HISTORIA DE DVOBVS AMANTIBVS -

 

[Lucretia] obducto foribus pessulo: “Exi, mi Euriale, exi, mi anime,” inquit “veni gaudiorum summa meorum, veni foras, delectationum mearum scaturigo, letitie favum mellis, veni, dulcedo incomparabilis mea. Iam tuta sunt omnia, iam nostris sermonibus liber campus patet, iam locus est amplexibus tutus. Adversari osculis nostris fortuna voluit, sed aspiciunt dii nostrum amorem, nec tam fidos amantes deserere voluerunt. Veni iam meas in ulnas, nihil est quod amplius vereare, meum lilium rosarumque cumulus. Quid stas, quid times? Tua hic sum Lucretia. Quid cunctaris Lucretiam amplexari?”. Eurialus, vix tandem formidine posita, sese recepit complexusque mulierem: “Nunquam me” inquit “tantus invasit timor, sed digna tu es cuius causa talia tollerentur. Nec isthec oscula et tam dulces amplexus obvenire cuipiam gratis debent. Nec ego, ut verum fatear, satis emi tantum bonum. Si post mortem vivere possem teque perfrui, emori millies vellem, si hoc pretio tui possent amplexus coemi. O mea felicitas, o mea beatitudo, visum video an ita est? Teneo te an somniis illudor vanis? Tu certe hic es, ego te habeo”.

 

ET PAVLO INFRA - [Euryalus cum Achate amico agit de Lucretia] “(...) O fidam feminam, o amatricem prudentem, o insignem et nobilissimum amorem! Cur me tibi non credam? Cur tuam non sequar fidem? Mille mihi si assint cervices, omnes tibi committam. Tu fidelis es, tu cauta, tu prudens, scis amare et amantem tueri. Quis tam cito excogitare potuisset viam qua me querentes averteret, ut tu ipsa cogitasti? Tu mihi hanc vitam servasti, eandem tibi devoveo. Non meum est sed tuum quod spiro. Non erit mihi durum perdere propter te quod per te teneo. Tu vite mee ius habes, tu necis imperium. O candidum pectus, o dulcem linguam, o suaves oculos, o ingenium velox, o membra marmorea succique plena, quando ego vos revisam? Quando iterum corallina labia mordebo? Quando tremulam linguam ori meo inmurmurantem denuo sentiam? Papillasne unquam illas retractabo? (...)”

 

 

- Plauti CASSINA (act. I scaen. 1 - vv 132-42) -

 

Chalinus

Quid facies?

 

Olympio

Concludere in fenestram firmiter,

unde auscultare possis quom ego illam ausculer:

quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,

mea vita, mea mellilla, mea festivitas,

sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,

sine amabo ted amari, meus festus dies,

meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,

quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,

quasi mus, in medio pariete versabere.

nunc ne tu te mihi respondere postules,

abeo intro. taedet tui sermonis.—

 

 

 

Vale

Dabam Bello Horizonte, XI mensis Septembris, anno MMXXIII

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula