Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


DE ‘AEQVI’ VOCABVLO
quid sibi in latino sermone velle possit,
COMMENTARIOLVM

 

Gustavus lectori benevolo sal.

 

Vocabula quam ad suum quemque locum varie accommedentur, quamque eo plurimas sibi possint comparare significationes et in usum venire multifarium, neminem latine dumtaxat institutum fugit. Quod cum verissimum sit, non equidem locum Statianum miratus sum, quo loco in undecimo Thebaidos libro auctor mihi visus est ludere duplici voculae cuiusdam significatione: nam aequus locus (vel absolute, substantivorum more, aequum -i n.) et planities campusque in longitudinem planus est, nec vero a iustitia aberrat aequitas, quae quidem vox ab aequo trahitur - unde aequae aut iniquae feruntur leges.

 

Hoc in libro - inquam - Thebaidos undecimo, e septem ducibus, qui una Thebas petierant oppugnandas, iamque alio post alium desideratis, Adrastus rex atque Polynices supererant soli. Is iuvenis erat qui, rupto foedere quo regnum cum fratre mutuandum altero quoque anno in suam rediret potestatem, urbe pulsus in societatemque Adrasti exceptus moenibus Thebanis obsidebat, atque etiam, Tisiphonê stimulante, extrema iam tentabat circumque Thebas adequitabat clamore lacessens ad proelium singulare Eteoclea fratrem. Cui cum ne provocantem aggrederetur persuadere nonnulli contenderent, tum ipse furore excitus foras irrumpens sese opponit Polynici fratri, qui quidem de animo infido questus ut manûs alter adversum alterum conserant tandem provocat. Hoc enim loco Papinius ut erat ingenio insito poetandique facultate praeditus, ludere duplici vocabuli significatione iure videtur. Polynices animum infidum obiurgat fratrem eumque lacessit ut, in aequum cum descenderit, ad manum adversus veniat.

 

Tandem - inquit - scis, saeve, fidem et descendis in aequum ? (Theb. XI, 393)

 

Quem locum cum semel legi, maximopere sum admiratus quam subtili ingenio Papinius rem expedierit. Nisi falsâ rei imagine captus sim, ambiguam vidi in loco dictionem, quam sibi affabre poeta ad locum usurpavit. Ibi enim aequi vocabulum proprie rem militarem significans pro campo plano seu planitie accipitur, quo Eteocles cum fratre pugnaturus descendit, nec vero minus aequitatem translate sibi vult, quae cum fraude fracta esset, Polynices in alterum acerbe animadvertit. Sed antequam ipsum locum praebeam eumque notiunculis grammaticorum more instruam, animus est ut quosdam aliorum auctorum locos et eos ad rem - ut opinor - peridoneos laudem, in quibus eadem “in aequum descendere” locutio reperiatur.

 

A - [Liv. Ab Vrbe Condita i 12] Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.

B - [Caes. De Bello Gallico vii 53,2] Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit.

 

C - [Ov. Fastorum liber iii 835-8]

Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,

hic, ubi non plana est, sed prope plana via,

parva licet videas Captae delubra Minervae,

quae dea natali coepit habere suo.

 

D - [Stat. Thebaidos liber vi 929-30]

obsequitur gaudens, uiridique ex aggere in aequum

stipatus summis iuuenum descendit; (...)

 

 

- Commentarium in locum Thebaidos lib. XI 382-400 -

 

[...]. His paulum furor elanguescere dictis

coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;

iam summissa manus, lente iam flectit habenas,

iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur 385

cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem

et uenisse pudet: subito cum matre repulsa

Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis

clamantem: 'uenio, solumque quod ante uocasti

inuideo; ne incesse moras, grauis arma tenebat 390

mater; io patria, o regum incertissima tellus,

nunc certe uictoris eris!'. Nec mitior ille,

'tandem,' inquit, 'scis, saeue, fidem et descendis in aequum?

o mihi nunc primum longo post tempore frater,

congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.' 395

sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto

corde quod innumeri comites, quod regia cassis

instratusque ostro sonipes, quod fulua metallo

parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse

nec palla uulgare nitens: [...] 400

 

vv.382-83 HIS… DICTIS] Antigone frustra suadere tentat Polynici ut bello tandem desistat. FVROR… / COEPERAT… ERINYS] Polynices sororis verbis iam obtemperaturus repente aures non praebet, cum Furia (~ Erinys) obstet. Attende animum ut sint consonantes significationes eorum vocabulorum “furor” et “Erinys”, nam idem utrumque sibi vult: scilicet ‘Polynices animo furiosus, quem vis infera quaedam (nempe Tisiphone una Furiarum) occupat, sororis monita contemnit’.

vv.384-89 Iam Polynices citatum animum furiosumque sedabat, cum e porta erumpit Eteocles frater ad proelium singulare lacessans. LACRIMAS… CASSIS] quam mirum Papini artificium, nam pro ipso homine qui plorat, rem effecit hominis instar lacrimas effundentem - est enim μετωνυμικῶς pars pro toto: Polynices enim, qui cassidem gerit, ipse lacrimas effundit. PARITER ET ABIRE… / … PVDET] Utrinque distrahi feruntur animi affectus varieque fluctuare. Verum Polynicen pudet retrocedere proeliumque relinquere, quasi ad manum inuste venisset. EVMENIS EIECIT] ~ Erinys, atque utraque graeca est appellatio. Erinyes/Eumenides (plur. nom.) quas Latini Furias/Diras vocabant, tres numero sorores, nomine Tisiphone Allecto Megaera. Versum hexametro expressum, qui Furiarum nomina continet, Franciscus de Sanctis, Salmanticensis ille doctor, refert in libro, cui index Minerva seu de causis Linguae Latinae (lib.iv cap.xvi de Antiphrasi, sub n.vii Eumenides): ‘Quas Latini Furias appellavere, Graeci Erinyes et Eumenides dicunt. Sunt autem, ut ait Orpheus: « Tisiphone, necnon Allecto et dira Megaera »’. In Thebaide partes plerumque agit Tisiphone. ETEOCLEA…/ CLAMANTEM] figura metrica est quae gallice enjambement sive rejet dicitur, ibique molosso (id est, ternis syllabis productis, clamantem /- - -/) adhibito vis augetur maiusque pondus initur eius de quo agitur. Ad rem cf. symbolam, cui index Molosses en rejet, auctore Robert Lucot - in Pallas, Revue d'études antiques, Année 1967 14 pp. 81-112 (ecce aditus quo si accesseris, symbolam hanc gratis depromere eamque depromptam legere poteris: https://www.persee.fr/doc/palla_0031-0387_1967_num_14_3_1019). MATRE REPULSÂ] Alluditur Jocasta mater quae intus urbem blandis verbis iratum Eteoclea filium mitigare conabatur - at nequiquam: de utroque enim fratre Furia, Oedipodis precibus acta, poenas sumebat.

vv.389-92 Eteocles foras irrumpens magna voce fratri sese offert tamquam in certamine victurus SOLVM… INVIDEO] sensus est: ‘id tantummodo tibi invideo quod tu prior ad cartamen singulare lacesseris, ego vero vocatus venio’. NE INCESSE MORAS] NE particula cum imperativo secundae personae, poetarum est. Similis locutio est, sed per contrarium dicta, atque illa “rumpere moras” - cf. Verg. Aen. IV 553 Heia age, rumpe moras…; ibid. IX 13 Rumpe moras omnis et turbata arripe castra. MATER TENEBAT] Jocasta persuadendo ne manûs frater cum fratre consereret contendebat ut secum Eteoclea retineret. Ceterum, attende vocabulorum iuncturam: “gravis arma” - sane gravior ac contumacior est mater quam quae arma Eteocles gesserit. REGVM INCERTISSIMA TELLVS] Fratribus de regno decertaturis uter victor discedat, nihilominus Thebae sine duce manent. NVNC CERTE] Viribus fretus Eteocles se victoriam assecuturum affirmat. NEC MITIOR] λιτότης est, quae figura saepenumero usu veniebat latinis scriptoribus. Servius ad Aen. i 387: HAVD (CREDO) INVISVS CAELESTIBVS litotes figura per contrarium significans, id est ‘credo te esse carissimum superis’: ut alibi ‘munera nec sperno’. ILLE] Polynices.

vv.393-95 DESCENDIS IN AEQVVM] callida ad locum iunctura, quae suâ rei ambiguitate innotescit. Lactantius Placidus, vestus idemque doctus Papini interpres, sensum reddit “in ius”, alteram loci significationem manifestam faciens. Ad rem, confer quae supra diximus. HAE LEGES… SVPERSVNT] Verba, quae Polynices in fratrem fecit, nonnisi ironice accipienda sunt. Heic vellicatur impudentia Eteoclis, qui cum cetera neglexit, tum ad certamen dumtaxat provocatus venit.

v.396 HOSTILE TVENS] Tuendi verbum pro eo, quod est “aspicere/intueri”, apprime poetice usurpatum eam servat in carminibus componendis consuetudinem quâ poetae primigenias compositiciis verborum formis anteposuerint. De illo ‘hostile’ vocabulo, multa et varia eius generis documenta sunt quae accusativum, ut aiunt, adverbialem exprimentia legere est apud auctores tam prosae quam vinctae orationis. Tales accusucativi usu potissimum neutro singulari efficiuntur (e.g. hostile tuens), quamquam et pluralia eodemque genere vocabula usu veniunt, quae quidem scribendi consuetudo dictioque maxime poetis probata. Exempla: Neutr. Sing.: Delectata illa risit tam blandum ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre (Petr. Satyricon 127.1); BELLISSIMU TUERUNT (= bellissimum futuerunt - CIL IV.4884, Pompeii); Ecfugit horrendum stridens adducta sagitta… (Verg. Aen. IX 632); Dulce ridentem Lalagen amabo, / dulce loquentem (Hor. Carm. I.22.23–4) — Neut. Plur.: Stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam / Aeneas… (Verg. Aen. XII 398–9). Insuper, ad locum Papinianum, lege infra Theb. XI 400: nec palla vulgare nitens (...).

vv.396-400 Polynices Eteocli accedenti invidet, non quod pretiosiora gerat insignia, sed quod ea gerat quae Thebanorum regem decent, quippe satellites corporisque custodes, regiam cassidem (vel ut Lactantius Placidus ad locum interpretatur ‘cassidem cum diademate’), equum decenter ornatum. SONIPES] ~equus. In Thebaide id vocabulum decies reperiri potest (cf. Theb. IV 136; V 3; VI 447; VII 632; IX 212, 284, 803; XI 342, 398, 513). Vox est poetica, atque alia nonnulla simili facturâ ad equum significandum inveniuntur accommodata, ut ‘cornipes’.

***

Vale

Dabam Bello Horizonte, VI Octobris, anno MMXXIII

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula