Martis die 16 mensis Julii 2024

PAGINA GUSTAVI TAVARES

Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com

INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/


DE ME IPSO ET DE LATINITATIS CVLTV QUID DICERE HABEAM - BREVISSIMA ADVMBRATIO

Gustavus lectori benevolo sal.

Quem pigeat sua facta loqui… (Achilleis ii 380) - haec enim verba dedit Achilles qui a Diomede rogatus suam ipsius apud Chirona educationem narrare incipit. Quae cum ita sint, nullus ego simile quicquam habeo praeclare actum quo de me praedicare ducam, sed haec quantacumque dumtaxat aperire boni consulo quae imprimis ad studia mihi petita pertinent, quaeque quam pote brevissimis absolvam. Sic credo, quo magis tibi liqueat quis et qualis sim, eo liberiore voce tecum, lector benevole, agere mihi liceat.

Gustavus sum nomen, genus Brasilianus, tricesimum aetatis annum agens in Brasilia dego et discipulus operam do medicinae scholasque adhuc persequor nec vero multum abest ut tandem medicus munere fungar. Atque etiam Antiquitatis amore quam quo maxime compulsus abhinc decem annos Studiorum Universitatem ingressus, litteris quae classicae dicuntur memet incubui. Ad id temporis professoribus utebar qui me linguam latinam decentissime docuerunt, nec vero eâ quam aiunt vivâ ratione primum sed philologorum more instituta grammatica persequebar, tum aliquot post annis feliciter et quidem inopinate mihi contigit ut librum Oerbergianum ante alios notum, cui index Familia Romana est, nactus aliam simul reperirem non sine quodam animi stupore viam esse qua Latinitas coleretur - eam nempe viam quâ lingua latina ut sermo vivus usu veniat, et quae a maioribus perpetuâ saeculorum serie fuerint tradita vetera documenta, ea tamquam pignora repetituri reverenter foveamus et identidem ad nostros ipsorum mores conformaturi instauremus. An quis Latinitatem periisse et eius cultores laudatores esse temporis acti perinde ac maiorum vestigia tamquam vetustate obruta nequiquam recolligere dixerit? Quo quidem dicto nihil unquam insubidius iudicaverim. Minime enim vitâ hominum elapsa atque etiam mortua Lingua Latina dici potest, quandoquidem post Imperi Romani interitum nullus praeteriit dies quin vel unus homo latine locutus sit saltemque unam lineam scripserit. Nec autem mea refert quos aliquando video latine discere quo magis possint hodiernas tantum notiones reddere et sermonem tamquam hodiernatum restaurare, litteras tamen penitus neglegentes. Istos potius - velint nolint - nugatores cavillatoresque (ne pusiones bucconesque dicam) sponte appellaverim — Quae enim fieri prorsum potest sine litteris Latinitas?! Haec mea quidem fert opinio, Horatium secutus auctorem qui, quamquam de graecorum exemplaribus, quam crebro litterarum studiosi versarent, praemonet, tamen amplificato monitu nostrâ quoque interest qui eos excolimus qui qualibet aetate floruerint latine scriptitantes: “nocturnâ - inquit ille - versate manu, versate diurnâ” (Ars Poet. 269). Atqui, o di boni !, debito prolixior propositum fallere mihi videor - ad rem enim cito redeundum. Librum Oerbergianum nactus - inquam - coepi sensim viâ illâ grassari et plus in dies me proficere latine addiscentem laeto animo videbam. Quae cum ex votis procederent, tamen solus et parietes - ut sic dixerim - alloquens probatos auctores evolvebam saepe, aliquando exercitationis causâ meos scriptitabam commentariolos latinos, donec studio favit Fortuna, et in grege quodam cultor Latinitatis vivae me ultro ad colloquia retiali ope habita vocavit, quem gregem tunc temporis cum aliis nonnullis condiderat. Ut inter nos medullitus applicuimus, ita consuetudo crebra intimam attulit familiaritatem et cum Victore (sic enim is appellatur natione Hispanus) tertium iam annum mutuum in litteras amorem colo vivâ quam aiunt ratione usus, ac crebrissime inter nos sermocinamur cultum Latinitatis vivae apprime foventes.

Haec habui quae dicerem, et ‘haec memini et meminisse iuvat’ (Achilleis ii 167), cum Achille finem facio huius brevissimae adumbrationis.

Etiam atque etiam vale

Dabam Bello Horizonte, XXVII mensis Augusti, anno MMXXIII


 

 

Scripsit Gustavus Tavares


Inter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
EPITAPHIVM MYRRHAE

In Vergilium Bucolicum Epigramma

EPISTVLA PHILOLOGA ad rationem criticam comparata
DE P. VERGILI MARONIS DIE NATALI COMMEMORATIO
De 'aequi' vocabulo commentariolum
De Tuburcinando commentariolum
Postumi Blasii Cubae Commentarii. Capitulum IV - latinae interpretationis periculum
DE VSV ADVERBII ‘BENE’ ELEGANTIORE
COMMENTARIOLVM

DE VOCVLIS AMATORIIS COMMENTARIOLVM
De Auxilio grammatico Epigramma
Jani Vitalis Panormitani Diptycha seu Duplices de Roma Prisca et Instaurata
Epigramma notiunculis nonnullis illustratum
Fabella Boccacciana latine reddita et Victorio Ciarrocchio Italo Pisaurensi dedicata
Piscator quandoque ne ictus quidem sapiet - ficta narratiuncula