Brasilianus Bellihorizontensis
COMMENTARIOLI VARII AD LINGVAM ET LITTERAS LATINAS PERTINENTES
E-MAIL: gustavochavestavares@gmail.com
INSTAGRAM: @noctes.latinae --- https://www.instagram.com/noctes.latinae/
EPITAPHIVM MYRRHAEInter sacrum et saxum - Epyllion: Prooemium et Invocatio ad Musam
Dic mihi, Musa, virum tristi quem debita fato
summa dies lacerum Stygio detrusit abysso.
Aeterno ille etenim Parcarum pollice netum
(demens heu nimium !) stamen vitabat inanis,
Stamen quod licitum nullo confringier unquam
Numine divûm, aequa et paret Iovis ipsa voluntas.
Quis valet invitâ quicquam committere Musâ?
Non fuerint praesto vel pectora milia et ora
aerea, non linguae totidem, late agmina pellens
ferrea vox: nihil usque mihi cedet prohibente
Pieride. Ergo tuo praesens da pandere vati,
longas Diva potes namque oras volvere rerum.Scripsit Gustavus Tavares