Lunae die 20 mensis Maii 2024

NUNTII

NOVA AB UCRAINA

Nuntii de bello

Tertia vere Russica petitio in urbem Odessam una hebdomade noctu evenit: sicut ille Oleg Kiper praefectus provinciae Odessensi divulgavit, missilia Russica inmissa sunt hominumque saltem quattuordecim offenderunt. Emmanuel Macron praeses Francogallicus, qui recentius ad bellum fere directe gerendum saepius exhortatus est, iterum de Foederis Atlantici Septentrionalis copiis inmittendis praelocutus est, si modo Ucrainenses hoc rogabunt, ne, quod maxime vitandum, Russia bellum vincat. Arma insuper alchemica quaedam in Ucrainenses milites Russicos iniecisse Boreoamericanorum administratio denuntiat, quam igitur accusam ipse Anatolius Antonov legatus Russicus omnino respuit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 02/05/2024 20h12


PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT