Solis die 12 mensis Maii 2024

NUNTII

NUNTIUS HELVETICUS

De Helvetiorum comitiis

Helvetiorum comitia hodie habita exitum suum iam manifestaverunt: factio conservativa nationalisticaque, cui 'Unitas democratica centralis' nomen est, Parlamenti tertiam ferme partem, quae sellis LXI constat octoque senatoribus maior priore est, consequi potuit. Socialistica cum pars subselliorum XLI adepta est, Oecologistarum tum factio, quae 'Viridum' nuncupatur, senatorum numerum ampliorem amisit. Pars illa conservativa, per Marcum Chiesa recta, migrantes ad Helvetiorum terram accessum, postquam civium milionum X numerus attingetur, quod anno MML factum iri pronuntiavit, constitutionis inmutatione se impedituram pollicita est ideoque palmam obtinuisse videtur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 22/10/2023 21h06


CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS
COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM