CESSATIO ARGENTINA
Nuntius ab Austroamerica
Saverius Milei consul Argentinus cum legem, quae «omnibus» nuncupatur, in senatu proposuisset, in tota fere re publica operum cessatio maxima, Operum Sodalitate Generali (CGT) instructa, hesterno die evenit: haud vero tabernae officiave nec ferrivia subterranea traminave aeronavesque insuper multae operam dederunt. Consul re vera Milei ut publica negotia privatim regantur atque auxiliorum 'socialium' maxima pars deleatur rogat potestatesque ampliores sibi, cui nunc vero pauciores sunt senatores, ut praestentur. Opificum donec secessionis successus utilitatemque Argentinae rectores despuunt.
Scripsit Andreas Novocomensis - 10/05/2024 17h32
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST