INPETUS IN NOSOCOMIUM
Scelus infandum in aegros
Missile quoddam, in Laciniam Gazeticam hodie inmissum, Palaestinorum nosocomium severe affecit vereque delevit: hominum centena quinque temporis momento necata sunt. Quod cum crimen congregatio 'Hamas' Israel tribuerit, Daniel Hagari Israel exercitus legatus certi nihil adhuc dici posse praedixit; immo vero Israel externorum minister pelliculam diagrammaque, ut de missili iniecto jihadistarum culpam indicarent, commonstravit. Congregatio praeterea 'Hamas', missilium Israel iniectionibus in Laciniam interruptis, Israelitarum obsides per se detentos mox liberaturam esse communicat.
Scripsit Andreas Novocomensis - 17/10/2023 21h32
NOVA A VENETIOLA
HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM