Mercurii die 14 mensis Augusti 2024

SOCIALIA

CAMBOSIA QUINQUE ET VIGINTI ANNIS POST POLPOTI MORTEM

Créateur : manhhai Crédits : AFP via Getty Images https://creativecommons.org/licenses/by/2.0/deed.fr https://www.google.com/search?q=pol%20pot&tbm=isch&tbs=il:cl&hl=fr&sa=X&ved=0CAAQ1vwEahcKEwjoguKJmvX-AhUAAAAAHQAAAAAQAw&biw=1351&bih=603#imgrc=94ZHt8NbPHxOFM

In ducis obitus XXV anniversario

Saloth Sar, qui nomen sibi Pol Pot indiderat, Cambosianorum cruentissimus dux anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto ut est probabilissimum natus (quamquam nonnulla documenta Francogallica eum anno MCMXXVIII in lucem editum esse testificantur), abhinc viginti quinque annos diem suum obiit, quinto decimo videlicet mensis Aprilis, anno equidem saeculi proximi nonagesimo octavo.

 

Septimo iam saeculi decennio factionis communisticae Cambosiensis adversum occupatores Francogallicos et monarchiam indigenam pugnantis ductor Saloth Sar erat, deinde eadem monarchia iam cadente sibi consociata cum dexterarum partium gubernatione proeliatus erat; postquam vero factio eius anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto rerum potita est, ipse maximus Cambosiae dux est factus, quae terra nomen anno insequenti sollemniter accepit Cambosiae Democraticae. Americani Civitatum Foederatarum scilicet contra communistas Vietnamienses infeliciter contenderant et de communismo Cambosiano valde timebant. Ipsi autem fuerunt Vietnamienses qui anno saeculi undeoctogesimo ineunte finem regimini Polpotiano imposuerint caput Cambosiae capiendo, id est Phnom Penh seu Collis Penhiani urbem.

 

Paucis illis annis quibus Polpotus Cambosiae praefuit inter quindecies et vicies centena hominum milia (quarta, hoc est, Cambosianorum ferme pars) necata sunt propter desperatum atque insanum conatum specierum annonariarum augendarum eo consilio factum, ut Cambosia αὐτάρκειαν alimentariam adipisceretur in quadam extrema collectivismi ruralis forma dicioni coloniariae infensa indolisque Maoisticae; nam coeperant Polpotus et asseclae eius extreme sentire postquam aliquot per lustra in silvis rerum potiri tentantes vixerant. Sub eis cogebantur et viri et mulieres ut urbes atque oppida relinquerent et in agris laborarent; pueri autem post septimum aetatis annum a parentibus saepe eripiebantur ut communiter iuxta placita communistica generis Polpotiani educarentur. Polpotus vero dogmata Marxiana numquam bene intellexit vel saltem numquam voluit aut potuit in effectum deducere; nam Carolus Marx multa de proletariatu urbano scripserat, cui Polpotus diffidebat solis ruribus fretus. Permulti ea de causa trucidati sunt, quod nimis “burgenses” aut philohesperii viderentur; hoc pacto medici, praeceptores, officiales, negotiatores, musici… ad malam mortem ducebantur nisi vellent agricolae fieri, et perbelle quidem, quasi in agris nati essent, perspicillis prudenter a se amotis quae academias aut classem burgensem nimium saperent. Frugaliter tamen interficiebantur, nam occisores Khmer Rubri (sic enim appellabantur huiusmodi communistae Cambosienses) quam paucissimas glandes metallicas proicere volebant. Nonnulli cogebantur ut fossam sibi morituris foderent. Monachi Buddhistici vero, qui pro parasitis habebantur a rectoribus communisticis cuiuslibet numinis negationem inculcare et religiones calcare cupientibus, obtruncari magnopere periclitabantur. Multi homines in Thailandiam et in Vietnamiam fugerunt. Polpotus ipse hoc autem gloriabatur, se pauperibus parentibus ruricolis natum esse, quamquam in domo amplum solum cultum possidentium erat ortus, quam ob rem potuerat Lutetiae Parisiorum studere, etsi non magno ingenio aut magna discendi cupiditate praeditus.

 

Quae internecio genocidium inter gentes appellari solet, quamquam perpetratores genus Cambosiense nolebant omnino eradere, cum Cambosienses ipsi essent et nationalistae; sunt igitur qui democidium eam potius vocent. Certe magna fuit occidio regnumque terroris ac suspicionis instauratum est. Non modo denique strages immanis, sed etiam quod maxime metuebant antistites Polpotiani fames intra decennii finem est facta necnon Cambosiae artium opumque direptio.

 

Cambosia hodierna viginti quinque iam paene annos continuos ab eodem ministro primario gubernatur; hoc solum vero indicat eam vix posse democraticam vocari. Qui minister, quamquam unus ex Khmer Rubris adulescens fuit, ad hos debellandos ac condemnandos postea operam dedit; et, si non omnino ideologiam eorum abiecit, immoderantias saltem cruentas reiecit. Est autem nunc Cambosia, sicut ante Khmer Rubrorum insanias, regnum, in qua partes prope symbolicas rex agit, valens aliquantulum de illustribus antiquae Cambosiae facinoribus populos commonere, cum veterrima sit ea monarchia; nam magnifica potest Cambosiensis terra gloriari necnon mirifica earundem rerum monumenta. Hodie, etsi Khmer Rubrorum umbrae nationem adhuc inquietant, multae res in Cambosia ad prosperitatem modernitatemque quandam progredi videntur, dummodo homines praepotentes potestati suae nimium ne adhaereant. Talis vero facta est Cambosia ut sat multos peregrinatores voluptarios alliciat, necnon sane ergolabos mercatoresque; ceterum pro populi portione ii qui in extrema inopia vivant pauciores quam antea sunt numero. Meretricia autem illicita nocentiaque abundant pecuniae et doctrinae egestate, morum corruptione, cupiditate reque periegetica alita; qua in re non multum differt Cambosia a plerisque aliis terris Asiaticis ad meridiem et orientem solem spectantibus.

 

Carcer Tuol Sleng apud Collem Penhianum situs, in cuius conclavibus tyrannidis Polpotianae tempore multa hominum milia, virorum plerumque, cruciata ac necata sunt, est nunc museum magnae occidioni dedicatum. Haud pauci eorum qui octavo saeculi proximi decennio atrocitatum conscii facti sunt ante tribunal specialiter ad hoc institutum in Cambosia ipsa iudicati ac damnati sunt. Ipse Pol Pot postremos suos menses sub custodia domestica egit. Ibi iuvenis diurnarii Nathan Thayer percontationi respondens dixit se omnia quae fecisset pro patria fecisse. Et male quidem.

 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 13/04/2023 19h12


DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT
NUPTIAE PRAEMATURAE