Veneris die 24 mensis Maii 2024

SOCIALIA

 DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM

 

Vehementer cives consilium repugnaverunt

Praeses Reipublicae Francogallicae Emmanuel Macron legem de pensionum emendatione promulgavit, qua constituitur procrastinatio biennii beneficiiis tributis fruentibus a LXII ad LXIV annos aetatis. Hoc ante triduum  in Actis Diurnis Rei publicae editum est, postquam priore die probatum erat a Constitutionis Consilio. Consiliarii recusaverunt etiam petitionem CCL popularium legatorum ut plebis scitum de re indiceretur.  Lutetiae rursus reclamatio tumuit adversus legem, actis proeliis, effusis substantiis fumiferis, birotis electricis incensis.

Iam ante aliquot hebdomadas reclamantes pluries obstiterunt per vim huic legi viis  praecipuis mediae Lutetiae usque ad Forum Rei Publicae et Stationem Ferriviariam Lugduni: fenestrae vitreae tabernarum vastatae sunt, purgamentorum capsae incensae, subsellia et  tecta exserta deleta, parvi pyroboli displosi, simulque vigiles publici impetus in eos fecerunt gasio lacrimatorio fuso, quibusdam comprehensis. Reclamatiomes  prope ante duos menses in compluribus  Francogalliae partibus  initium habuerunt.  

Scripsit Lydia Ariminensis - 17/04/2023 07h59


DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
CAMBOSIA QUINQUE ET VIGINTI ANNIS POST POLPOTI MORTEM
CERTAMEN SERVORUM LABORE PARATUM IAM FINEM HABUIT
NUPTIAE PRAEMATURAE